# Professio contra Sectam Priscilliani 1.13-19

Professio Contra Priscillianum, Professio contra Sectam Priscilliani, 1.13 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/professio-contra-priscillianum/professio-contra-sectam-priscilliani/1.13

Comasius praesbyter dixit: Nemo dubitet me cum domno meo episcopo sentire et omnia damnare quae damnat, et nihil eius praeferre sapientiae nisi solum deum. Atque ideo nolo ne dubitetis aliud me esse facturum, aliud sensurum quam quod professus est ac perinde quomodo dixit quem sequor episcopus meus. Quidquid ille damnavit, et ego damno. AERA qua supra, sub die septimo iduum Septembrium, professiones sanctae memoriae episcoporum domni Symphosii et domni Dictinii et sanctae memoriae domni Comasii tunc praesbyteri: Comasius praesbyter dixit: Non timeo frequenter dicere quod semel dixisse me gaudeo. Sequor auctoritatem episcopi mei Symphosii; sequor sapientiam senis. Teneo quod dixi; si iubetis, ex chartula relegam. Omnes id sequantur qui voluerint vestro haerere consortio. Et Comasius praesbyter ex chartula legit: Cum catholicam et Nicaenam fidem sequamur omnes, et scriptura recitata sit quam Donatus praesbyter, ut legitur, ingessit, ubi Priscillianus innascibilem esse filium dixit, constat hoc contra Nicaenam fidem esse dictum; atque ideo Priscillianum dicti huius auctorem cum ipsius dicti perversitate et quos male condidit libros cum ipso auctore condemno. Symphosius episcopus dixit: Si quos male condidit libros, cum ipso auctore condemno. Dictinius episcopus dixit: Sequor sententiam domni mei et patris mei et genitoris et doctoris �� Quaecumque locutus est, loquor. Nam scriptum legimus: Si quis vobis aliter evangelizaverit praeterquam quod evangelizatum est vobis, anathema sit. Et idcirco omnia quae Priscillianus aut male docuit aut male scripsit cum ipso auctore condemno. DIE qua supra: Exemplar definitivae sententiae episcoporum translatae de gestis. Episcopi dixerunt: Legatur scriptura sententiae. Et legit: Etsi diu deliberantibus utrum post Caesaraugustanum concilium in quo sententia in certos quosque dicta fuerat, sola tamen una die praesente Symphosio, qui postmodum declinando sententiam praesens audire contempserat, arduum nobis esset audire iam dictos, tamen litteris sanctae memoriae Ambrosii, quas post illud concilium ad nos miserat, ut si condemnassent quae perperam egerant et implessent conditiones quas praescriptas literae continebant, reverterentur ad pacem (adde quae sanctae memoriae Siricius papa suasisset), magnam nos constat praestitisse patientiam: et si prius indictum in Toletana urbe concilium declinarant ad quod illos evocaramus, ut audiremus cur non implerent conditiones, quas sibi ipsi, sancto Ambrosio praesente et audiente, posuissent, patuit respondisse Symphosium se a recitatione eorum quos dicebant martyres recessisse, ac dehinc deceptum tentumque per plurimos secus aliqua gessisse reperimus, nullis libris apocryphis aut novis scientiis quas Priscillianus composuerat involutum; Dictinium epistolis aliquantis pene lapsum, quas omnes sua professione condemnans, correctionem petens, veniam postularat: quem constat, ut Symphosius fecit, quaecumque contra fidem catholicam Priscillianus scripserat, cum ipso auctore damnasse. Ceterum extortum sibi de multitudine plebis probaret esse Symphosius ut ordinaret Dictinium episcopum, quem sanctus Ambrosius decrevisset bono pacis locum tenere praesbyterii, non accipere honoris augmentum. Confiterentur etiam illud quod alios per diversas ecclesias ordinassent, quibus deerant sacerdotes, habentes hanc fiduciam quod cum illis propemodum totius Galliciae sentiret plebium multitudo; ex quibus ordinatus Paternus Bracarensis ecclesiae episcopus in hanc vocem confessionis primus erupit ut sectam Priscilliani se scisse, sed factum episcopum liberatum se ab ea, librorum lectione sancti Ambrosii, esse iuraret.

---

Professio Contra Priscillianum, PROFESSIO CONTRA SECTAM PRISCILLIANI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/professio.html.
