Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.1.57-4.1.102
Propertius, Elegiae 4.1.57-102
Not analysed yet
moenia namque pio coner disponere uersu:
ei mihi, quod nostro est paruus in ore sonus!
sed tamen exiguo quodcumque e pectore riui
fluxerit, hoc patriae seruiet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
ut nostris tumefacta superbiat Vmbria libris,
Vmbria Romani patria Callimachi!
scandentis quisquis cernit de uallibus arces,
ingenio muros aestimet ille meo!
Roma, faue, tibi surgit opus, date candida ciues
omina, et inceptis dextera cantet auis!
sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
has meus ad metas sudet oportet equus.
quo ruis imprudens, uage, dicere fata, Properti?
non sunt a dextro condita fila colo.
accersis lacrimas cantans, auersus Apollo:
poscis ab inuita uerba pigenda lyra.
certa feram certis auctoribus, aut ego uates
nescius aerata signa mouere pila.
me creat Archytae suboles Babylonius Orops
Horon, et a proauo ducta Conone domus.
di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
inque meis libris nil prius esse fide.
nunc pretium fecere deos et (fallitur auro
Iuppiter) obliquae signa iterata rotae
felicesque Iouis stellas Martisque rapaces
et graue Saturni sidus in omne caput;
quid moueant Pisces animosaque signa Leonis,
lotus et Hesperia quid Capricornus aqua.
dixi ego, cum geminos produceret Arria natos
(illa dabat natis arma uetante deo):
non posse ad patrios sua pila referre Penatis:
nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
heu sibi prolapso non bene cauit equo;
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
concidit ante aquilae rostra cruenta suae:
fatales pueri, duo funera matris auarae!
uera, sed inuito, contigit ista fides.
idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
et facerent uteri pondera lenta moram,
Iunonis facito uotum impetrabile dixi:
illa parit: libris est data palma meis!