Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.11.47-4.11.90
Propertius, Elegiae 4.11.47-90
Not analysed yet
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
nec possis melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
turpior assessu non erit ulla meo,
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybeben,
Claudia, turritae rara ministra deae,
uel cuius rasos cum Vesta reposceret ignis,
exhibuit uiuos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:
in me mutatum quid nisi fata uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
ille sua nata dignam uixisse sororem
increpat, et lacrimas uidimus ire deo.
et tamen emerui generosos uestis honores
nec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen:
condita sunt uestro lumina nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,
consule quo, festo tempore, rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
fac teneas unum nos imitata uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
itur aucturis tot mea facta meis.
haec est feminei merces extrema triumphi,
laudat ubi emeritum libera fama rogum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
haec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater: illa meorum
omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
cum uenient, siccis oscula falle genis!
sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula uerba iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum,
sederit et nostro cauta nouerca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
capta dabit uestris moribus illa manus;
nec matrem laudate nimis: collata priori
uertet in offensas libera uerba suas.