Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.4.1-4.4.46
Propertius, Elegiae 4.4.1-46
Not analysed yet
Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
fabor et antiqui limina capta Iouis.
lucus erat felix hederoso conditus antro,
multaque natiuis obstrepit arbor aquis,
Siluani ramosa domus, quo dulcis ab aestu
fistula poturas ire iubebat ouis.
hunc Tatius fontem uallo praecingit acerno,
fidaque suggesta castra coronat humo.
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis
cum quateret lento murmure saxa Iouis?
atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
stabant Romano pila Sabina Foro.
murus erant montes: ubi nunc est curia saepta,
bellicus ex illo fonte bibebat equus.
hinc Tarpeia deae fontem libauit: at illi
urgebat medium fictilis urna caput.
et satis una malae potuit mors esse puellae,
quae uoluit flammas fallere, Vesta, tuas?
uidit harenosis Tatium proludere campis
pictaque per flauas arma leuare iubas:
obstipuit regis facie et regalibus armis,
interque oblitas excidit urna manus.
saepe illa immeritae causata est omina lunae,
et sibi tingendas dixit in amne comas:
saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis,
Romula ne faciem laederet hasta Tati.
dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
rettulit hirsutis bracchia secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce
uulnera, uicino non patienda Ioui:
‘ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
et formosa oculis arma Sabina meis,
o utinam ad uestros sedeam captiua Penatis,
dum captiua mei conspicer ora Tati!
Romani montes, et montibus addita Roma,
et ualeat probro Vesta pudenda meo:
ille equus, ille meos in castra reponet amores,
cui Tatius dextras collocat ipse iubas!
quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos,
candidaque in saeuos inguina uersa canis?
prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
cum patuit lecto stamine torta uia?
quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
improba uirgineo lecta ministra foco!
Pallados exstinctos si quis mirabitur ignis,
ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.