Latin · ~5 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.5.47-4.5.78
Propertius, Elegiae 4.5.47-78
Not analysed yet
ianitor ad dantis uigilet: si pulset inanis,
surdus in obductam somniet usque seram.
nec tibi displiceat miles non factus amori,
nauta nec attrita si ferat aera manu,
aut quorum titulus per barbara colla pependit,
cretati medio cum saluere foro.
aurum spectato, non quae manus afferat aurum!
uersibus auditis quid nisi uerba feres?
qui uersus, Coae dederit nec munera uestis,
istius tibi sit surda sine arte lyra.
dum uernat sanguis, dum rugis integer annus,
utere, ne quid cras libet ab ore dies!
uidi ego odorati uictura rosaria Paesti
sub matutino cocta iacere Noto.’
sed (cape torquatae, Venus o regina, columbae
ob meritum ante tuos guttura secta focos)
his animum nostrae dum uersat Acanthis amicae,
per tenuem ossa a me sunt numerata cutem.
uidi ego rugoso tussim concrescere collo,
sputaque per dentis ire cruenta cauos,
atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
horruit algenti pergula curua foco.
exsequiae fuerint rari furtiua capilli
uincula et immundo pallida mitra situ,
et canis, in nostros nimis experrecta dolores,
cum fallenda meo pollice clatra forent.
sit tumulus lenae curto uetus amphora collo:
urgeat hunc supra uis, caprifice, tua.
quisquis amas, scabris hoc bustum caedite saxis,
mixtaque cum saxis addite verba mala.