Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.7.1-4.7.46
Propertius, Elegiae 4.7.1-46
Not analysed yet
Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
luridaque euictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo uisa est incumbere fulcro,
murmur ad extremae nuper humata uiae,
cum mihi somnus ab exsequiis penderet amoris,
et quererer lecti frigida regna mei.
eosdem habuit secum quibus est elata capillos,
eosdem oculos; lateri uestis adusta fuit,
et solitum digito beryllon adederat ignis,
summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
spirantisque animos et uocem misit: at illi
pollicibus fragiles increpuere manus:
‘perfide nec cuiquam melior sperande puellae,
in te iam uires somnus habere potest?
iamne tibi exciderant uigilacis furta Suburae
et mea nocturnis trita fenestra dolis?
per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
alterna ueniens in tua colla manu!
saepe Venus triuio commissa est, pectore mixto
fecerunt tepidas pallia nostra uias.
foederis heu taciti, cuius fallacia uerba
non audituri diripuere Noti.
at mihi non oculos quisquam inclamauit euntis:
unum impetrassem te reuocante diem:
nec crepuit fissa me propter harundine custos,
laesit et obiectum tegula curta caput.
denique quis nostro curuum te funere uidit,
atram quis lacrimis incaluisse togam?
si piguit portas ultra procedere, at illuc
iussisses lectum lentius ire meum.
cur uentos non ipse rogis, ingrate, petisti?
cur nardo flammae non oluere meae?
hoc etiam graue erat, nulla mercede hyacinthos
inicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur —candescat lamina uernae —
sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi —
at Nomas —arcanas tollat uersuta saliuas;
dicet damnatas ignea testa manus.
quae modo per uilis inspecta est publica noctes,
haec nunc aurata cyclade signat humum;
et grauiora rependit iniquis pensa quasillis,
garrula de facie si qua locuta mea est;
nostraque quod Petale tulit ad monumenta coronas,
codicis immundi uincula sentit anus;
caeditur et Lalage tortis suspensa capillis,
per nomen quoniam est ausa rogare meum.