Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.8.49-4.8.88
Propertius, Elegiae 4.8.49-88
Not analysed yet
cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
et leuia ad primos murmura facta Laris.
nec mora, cum totas resupinat Cynthia ualuas,
non operosa comis, sed furibunda decens.
pocula mi digitos inter cecidere remissos,
palluerantque ipso labra ta mero.
fulminat illa oculis et quantum femina saeuit,
spectaclum capta nec minus urbe fuit.
Phyllidos iratos in uultum conicit unguis:
territa uicinas Teia clamat aquas.
lumina sopitos turbant elata Quiritis,
omnis et insana semita nocte sonat.
illas direptisque comis tunicisque tis
excipit obscurae prima taberna uiae.
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit
et mea peruersa sauciat ora manu,
imponitque notam collo morsuque cruentat,
praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
atque ubi iam nostris lassauit bracchia plagis,
Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
eruitur, geniumque meum protractus adorat.
Lygdame,nil potui: tecum ego captus eram.
supplicibus palmis tum demum ad foedera ueni,
cum uix tangendos praebuit illa pedes,
atque ait ‘admissae si uis me ignoscere culpae,
accipe, quae nostrae formula legis erit.
tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra,
nec cum lasciuum sternet harena Forum.
colla caue inflectas ad summum obliqua theatrum,
aut lectica tuae se det aperta morae.
Lygdamus in primis, omnis mihi causa querelae,
ueneat et pedibus uincula bina trahat.’
indixit leges: respondi ego legibus utar.
riserat imperio facta superba dato.
dein, quemcumque locum externae tetigere puellae,
suffiit, at pura limina tergit aqua,
imperat et totas iterum mutare lucernas,
terque meum tetigit sulpuris igne caput.
atque ita mutato per singula pallia lecto
respondi, et toto solvimus arma toro.