# De balsamo dialogus 2

Prospero Alpino, De balsamo dialogus, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prospero-alpino/de-balsamo-dialogus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/prospero-alpino/de-balsamo-dialogus/2

AC SAPIENTISSIMIS SENATORIBVS FRANCISCO PRIOLO DIVI MARCI PROCVRATORI, ZACHARIAE CONTARENO, AC LEONARDO DONATO EQUITI Patauinae Academiae Curatoribus PROSPER ALPINVS. S. D. ANTAE laudis Senatores Illustrißimi, balsami plantam apud an tiquos, iunioresque medicos fuiße legimus, vt eius oleum seu succus (quem opobalsamum Graeci appellant) in toto terrarum orbe, vt diuinum quodam auxilium habitus atque celebratus fuerit. Vulgus etiam rem aliquam vehementer ad sanitatem accommodatam, balsamum vocare solet. Et quidem nihil in vniuersa simplicium medicamentorum sylua praestantibus, & dignius inueniri proditum est: neque id hercle immeritò. Quibus enim in arte medendi versatis ad vlcera, vulneraque sananda illius virtus est ignota?

---

Prospero Alpino, De balsamo dialogus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_balsamo_dialogus.
