Latin
A BDELLA
Prospero Alpino, De balsamo dialogus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam quisquam opobalsamum visui non album, album esse iudicarit, quod tamen verum esse experientia docebit, si inquam quis sinet stillatum in aqua, liquari, ac coagulari, ipsum etenim liquatum supra aquam ita album redditut, vt uix ab aqua distinguatur, sed paululo momento in ea coagulatur, eique instar tellae albae incumbere, &in ea supernatare cernitur, manifestiorque eius albus color fiet, si coagulatum stillo quopiam ab aqua eximatur, aut extrahatur. At cur ex albo tam citò in alium colorem mutatur? ABDEL. An quod lactei illiusce coloris substantia mollis, ac tenuissima, quam citò resoluitur ac dissipatur, uel quia nondum eius calor praeualidus in eum succum agendo ipsum turbauit. Idem in Zebet obseruatur, etenim statim è testibus extractus lacte colore inficitur, pauloque ebullire incipiens, uirescit, &tandem subnigrescit. ALPIN. Rectè sunt à te hactenus explicata, &enarrata omnia: Nunc igitur ego idem à te fieri cupio, pro indagandis, ac docendis notis vel signis, quibus uerum à non uero, syncerum ab adulterato rectè distinguatur.