# Epistola ad Augustinum 1.1-4

Prosperus, Epistola ad Augustinum, 1.1 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-augustinum/1.1

De reliquiis Pelagianae haereseos in Gallia subolescentibus, deque hujusmodi hominum querelis adversus praedestinationis et gratiae doctrinam, Augustini opusculis, praesertim libro de Correptione et Gratia, explicatam. [67A] Domino beatissimo papae, ineffabiliter mirabili, incomparabiliter honorando, praestantissimo patrono, Augustino Prosper. [1] Ignotus quidem tibi facie, sed jam aliquatenus, si reminiscaris, animo ac sermone compertus; nam per sanctum fratrem meum Leontium diaconum misi epistolas et recepi; nunc quoque beatitudini tuae scribere audeo, non solum salutationis, ut tunc, studio; sed etiam fidei qua Ecclesia vivit affectu. Excubante enim pro universis membris corporis Christi vigilantissima industria tua, et adversus haereticarum doctrinarum insidias veritatis virtute pugnante, nullo modo mihi verendum putavi ne onerosus tibi aut importunus essem in eo quod ad multorum salutem, ac perinde ad pietatem tuam, pertinet: cum potius reum futurum esse me crederem, [67B] si ea quae valde perniciosa esse intelligo ad specialem patronum fidei non referrem. [2] Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi [68A] urbe consistunt, in sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant Patrum opinioni et ecclesiasticosensui quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti. Et cum aliquamdiu tarditatem suam culpare maluerint quam non intellecta reprehendere, quidamque eorum lucidiorem super hoc atque apertiorem beatitudinis tuae expositionem voluerint postulare: evenit, ex dispositione misericordiae Dei, ut cum quosdam intra Africam similia movissent, librum de Correptione et Gratia, plenum divinae auctoritatis, emitteres. Quo in notitiam nostram insperata opportunitate delato, putavimus omnes querelas resistentium sopiendas, quia universis quaestionibus de quibus [68B] consulenda erat sanctitas tua tam plene illic absoluteque responsum est, quasi hoc specialiter studueris ut quae apud nos erant turbata componeres. Recensito autem hoc beatitudinis tuae libro, sicut [69A] qui sanctam atque apostolicam doctrinae tuae auctoritatem antea sequebantur, intelligentiores multo instructioresque sunt facti; ita qui persuasionis suae impediebantur obscuro, aversiores quam fuerant recesserunt. Quorum tam abrupta dissensio primum propter ipsos metuenda est, ne tam claris tamque egregiis in omnium virtutum studio viris spiritus Pelagianae impietatis illudat: deinde ne simpliciores quique, apud quos horum magna est de probitatis contemplatione reverentia, hoc tutissimum sibi aestiment, quod audiunt eos quorum auctoritatem sine judicio sequuntur asserere.

---

Prosperus, Epistola ad Augustinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.epistola.html.
