# Epistola ad Augustinum 1.11

Prosperus, Epistola ad Augustinum, 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-augustinum/1.11

[9] Quibus omnibus enodatis, et multis insuper, quae altiore intuitu ad causam hanc pertinentia magis potes videre, decussis, credimus et speramus non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos, quos meritis atque honoribus claros caligo istius opinionis obscurat, defaecatissimum lumen gratiae recepturos: nam unum eorum praecipuae auctoritatis et spiritalium studiorum virum, sanctum Hilarium Arelatensem episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremque in aliis omnibus tuae esse doctrinae, et de hoc quod in querelam trahit, jam pridem apud [74B] sanctitatem tuam sensum suum per litteras velle conferre. Sed quia utrum hoc facturus, aut quo fine sit facturus, incertum est, et omnium nostrum fatigatio, providente hoc praesenti saeculo Dei gratia, in tuae charitatis et scientiae vigore respirat: adde eruditionem humilibus, adde increpaltionem superbis. Necessarium et utile est etiam quae scripta sunt scribere, ne leve existimetur, quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet; nec vulnus superducta cute sentiunt; sed intelligant perventurum ad sectionem, quod habuerit perseverantem tumorem. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi coronet te in omni tempore, et ambulantem de virtute in virtutem glorificet in aeternum, domine papa beatissime, ineffabiliter mirabilis, incomparabiliter [74C] honorande, praestantissime patrone.

---

Prosperus, Epistola ad Augustinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.epistola.html.
