# Epistola ad Augustinum 1.9-10

Prosperus, Epistola ad Augustinum, 1.9 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-augustinum/1.9

[7] Quod cum perversissimum esse revelante Dei [72C] misericordia, et instruente nos tua beatitudine, noverimus, possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad auctoritatem talia sentientium non sumus pares: quia multum nos et vitae meritis antecellunt, et aliqui eorum adepto nuper summo sacerdotii honore supereminent; nec facile quisquam, praeter paucos perfectae gratiae intrepidos amatores, tanto superiorum disputationibus ausus est contraire. Ex quo non solum his qui eos audiunt, verum etiam ipsis qui audiuntur, cum dignitatibus crevit periculum, dum et multos reverentia eorum aut inutili cohibet silentio, aut incurioso ducit assensu; et saluberrimum ipsis videtur, quod pene nullius contradictione reprehenditur. Unde quia in istis Pelagianae pravitalis reliquiis non mediocris [72D] virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collatur; si divinae voluntati impie volun?tas humana praefertur, ut ideo quis adjuvetur quia voluit, non ideo quia adjuvatur velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum juvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad [73A] percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire. [8] Ac primum, quia plerique non putant Christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias; deinde quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium; tum utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varienltur; ut quia diversae sunt vocationes, in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur existere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, [73B] licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito: et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod rcetractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fccerit, quia finem [74A] uniuscujusque praeviderit, et sub ipso gratiae adjutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit.

---

Prosperus, Epistola ad Augustinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.epistola.html.
