# Epistola ad Rufinum 1.10-11

Prosperus, Epistola ad Rufinum, 1.10 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-rufinum/1.10

CAP. VIII. [9] Amissa quippe naturali innocentia, homo exsul ac perditus, ambulans sine via, profundiores intrabat errores; sed quaesitus, et inventus, et reportatus est, et in via quae veritas et vita est introductus; ac dilectione in Deum, qui illum non diligentem prior dilexit, ignitus est: sicut dicit beatus apostolus Joannes, Non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos(IJoan. iv,10); et iterum, Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (I Joan. iv, 19); et idem dicit, Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est; et omnis qui diligit ex Deo natus est, et cognoscit Deum. Qui non diligit, non novit Deum; quia Deus [82C] charitas est(IJoan. iv,7 et 8). Cui beatus Paulus congruit, dicens, In Christo Jesu, neque circumcisio, neque praeputium valet aliquid, sed fides quae per dilectionem operatur(Galat. v,6). Unde habetur haec fides connexa charitati, nisi unde eam ipse monstrat acceptam, dicens, Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in cum credatis, sed etiam ut pro ipso patiamini(Philip. i,29). Quod utique fieri sine magna charitate non poterat. Et iterum, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis(Rom. v,5). Sine qua charitate Apostolus quantam fidem quantamque scientiam, quas virtutes, quae studia, quos labores, nihil prodesse testatur (I Cor. xiii,3)? Quia scilicet multa laudabilia atque miranda possunt in homine reperiri, quae sine [82D] charitatis medullis habent quidem pietatis similitudinem, sed non habent veritatem. CAP.IX. [10] Hoc ergo tanto et tam ineffabili bono, nemo inventus est dignus, sed quicumque electus est a Deo, factus est dignus; sicut dicit Apostolus (Coloss. i,3), Gratias agentes Patri, qui [83A]dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae. Et idem ad Timotheum (II Tim. i,8): Contabora, inquit, Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia. Et ad Titum (Tit. iii,3): Eramus, inquit, et nos aliquando insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem: cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus jusitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Gratia igitur Dei quoscumque [83B] justificat, non ex bonis meliores, sed ex malis bonos facit; postea per profectum, ex bonis factura meliores; non adempto libero arbitrio, sed liberato: quod donec sine Deo solum fuit, mortuum fuit justitiae, vixitque peccato: ubi autem ipsum illuminavit misericordia Christi, erutum est a regno diaboli, et factum est regnum Dei; in quo ut permanere possit, ne ea quidem facultate sufficit sibi, nisi inde accipiat perseverantiam, unde accepit industriam [Forte justitiam].

---

Prosperus, Epistola ad Rufinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.rufinum.html.
