Latin
1.14 to 1.15
Prosperus, Epistola ad Rufinum 1.14-15
Not analysed yet
CAP. XII. [13] Sed absit ab animis piorum et Christi sanguine redemptorum stulta nimium et perniciosa persuasio. Naturam humanam non liberat extra unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum (I Tim. ii,5); sine illo nemini salus est (Act. iv,12). Sicut ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. xcix,3); ita ipse reficit nos, et non ipsi nos. Ac ne sibi facultas hominis pretium reparationis hujus, vel post restitutionem sui, per opera videretur justitiae repensare; effuderuntse divitiae bonitatis Dei in ipsa quorumdam primordia parvulorum; in quibus nec praecedens eligitur, nec secutura devotio; non obedientia, non discretio, non voluntas. De his enim loquor qui mox ut nati sunt renascuntur, et rapti ab hac vita aeternae beatitudini [84D] deputantur; cum tamen innumerabilis multitudo, ejusdem naturae, ejusdem conditionis infantium, sine regeneratione decedat, de qua dubitari non potest quod partem in Dei civitate non habeat. [85A] CAP. XIII. [14] Et ubi est illud quod nobis quasi contrarium a non intelligentibus semper opponitur,quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. ii,4)? Numquid non sunt de omnibus hominibus qui a praeteritis generationibus usque in hoc tempus sine Dei cognitione perierunt? Et si majoribus natu (quod non recte dicitur) mala opera quae libero arbitrio commiserant obfuerunt, quasi boni, non mali gratia liberentur, inter salvatos parvulos et non salvatos parvulos, quae meritorum potuit esse discretio? quid istos introduxit in regnum Dei? quid istos exclusit a Dei regno? Equidem si meritum consideres, non una pars salvari meruit, sed utraque damnari: quia omnibus in Adae praevaricatione prostratis, nisi [85B] quosdam assumeret misericors gratia, maneret super universos inculpata justitia. Quae autem sit discretionis istius in secreto consilio Dei causa vel ratio, et supra facultatem humanae cognitionis inquiritur, et sine fidei diminutione nescitur: modo confiteamur neminem immerito perdi, neminem merito liberari, et omnipotentissimam Domini bonitatem omnes salvare, et omnes ad agnitionem veritatis imbuere, quos vult omnes fieri salvos, et ad agnitionem veritatis venire. Nisi enim ipso vocante, docente, salvante, nemo venit, nemo eruditur, nemo salvatur. Quia etsi indifferenter omnibus hominibus jubentur praedicare doctores, et semen verbi ubique disserere; tamen neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus(I Cor. iii,7). [85C]