# Epistola ad Rufinum 1.16-17

Prosperus, Epistola ad Rufinum, 1.16 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-rufinum/1.16

CAP. XIV. [15] Unde cum apostoli gentibus Evangelium praedicare coepissent, de parte quadam eorum qui audierant, Scriptura commemorat, dicens, Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam(Act. xiii,48). Et alibi, cum multae mulieres audirent Paulum docentem: Quaedam, inquit, mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Tyatirorum, colens Deum, audivit, cujus Dominus aperuit cor ut intenderet his quae dicebantur a Paulo (Act. xvi,14). Et rursum eo ipso tempore, quoad omnes gentes praedicatio Evangelii mittebatur, quaedam loca Apostoli adire prohibentur ab eo qui vult omnes homines salvos fieri et [85D]ad agnitionem veritatis venire: multis utique in illa retardatis atque aversis [Forte retardati atque aversi] Evangelii mora, sine agnitione veritatis et sine regenerationis consecratione morituris. Dicat ergo Scriptura quod gestum est: Transeuntes autem, inquit, Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a sancto Spiritu loqui verbum in Asia. Cum venissent autemin Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, et non permisit illos Spiritus Jesu(Ibid.). Quid autem mirum, [86A] si inter ipsa evangelicae praedicationis exordia, non poterant ire apostoli nisi quo eos Spiritus Dei ire voluisset; cum videamus plerasque gentes modo primum Christianae gratiae fieri coepisse participes, alias autem nullum adhuc odorem boni istius attigisse? CAP.XV. [16] An dicendum est, voluntati Dei humanas obsistere voluntates, et tam feros tamque intractabiles horum hominum esse mores, ut Evangelium ideo non audiant, quia praedicationi impia corda non pateant? Et quis istis corda mutavit, nisi qui finxit singillatim corda eorum(Psal.xxxii,15)? Quis hujus rigoris duritiem ad obediendi mollivit affectum, nisi qui potens est de lapidibus Abrahae filios excitare (Matth.iii,9)? Et quis dabit praedicantibus [86B] intrepidam illaesamque constantiam, nisi ille qui ait Paulo, Noli timere, sed loquere, et ne taceas; propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Act.xviii,9)? Puto autem quod nemo audeat dicere ullam mundi gentem, ullam terrae praetermittendam esse regionem, in qua non sint Ecclesiae tabernacula dilatanda, dicente Deo ad Filium, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal.ii,8); et iterum, Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium (Psal.xxi,28): dicente quoque ipso Domino, Praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, in testimonium omnibus gentibus,[86C] et tunc veniet finis (Matth. xxiv,14). Quaecumque ergo gentes nondum audierunt, audient Evangelium, et credent quotquot ex eis praeordinati sunt in vitam aeternam (Act.xiii,48). Non enim alii venient in consortium haereditatis Christi, quam qui ante constitutionem mundi electi sunt, et praedestinati atque praesciti, secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae (Ephes.i,11).

---

Prosperus, Epistola ad Rufinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.rufinum.html.
