# Epistola ad Rufinum 1.18-19

Prosperus, Epistola ad Rufinum, 1.18 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-rufinum/1.18

CAP. XVI. [17] Confiteamur igitur opera Domini, et glorificemus misericordias ejus, nec impatienter feramus quod quae aut quanta sint electionis vasa non novimus. Quia et in anterioribus saeculis, quando de unius gentis populo dicebatur, Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus(Psal.lxxv,2); futura gentium latebat electio; et postmodum [86D] innotuit quod revelatum ante non fuerat: sicut dicit Apostolus,Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo Jesu (Ephes.i,11). Et in Actibus apostolorum, Obstupuerunt,inquit, ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est (Act.x,45). Si enim [87A]hoc consilium vocationis suae Dominus, quamdiu voluit, abscondit ac distulit, et quando voluit, revelavit, sanctisque ejus ignorantia ista non nocuit, cur spei nostrae obesse credimus, si in quo numero quibusve hominibus vasa misericordiae in gloriam praeparantur, occulitur? cum tamen constet regnum coelorum omnes ingressuros bonos, hoc eis donante Dei gratia, et nullos ingressuros malos, hoc ipsorum merente nequitia. CAP. XVII. [18] Nimium vero inepte, nimiumque inconsiderate ab adversantibus dicitur quod per hanc Dei gratiam libero nihil relinquatur arbitrio. Quamvis enim in parvulis baptismum transeuntibus, manifestissime nullum opus nullusque appetitus eorum voluntatis existat, et plerosque utentes quidem [87B] libero arbitrio, sed aversos a vero Deo, vitamque in flagitiis exigentes liberatrix regeneratio in ipso exhalandi spiritus fine sanctificet, tamen si eam filiorum Dei partem quae ad pietatis opera reservatur, pio consideremus intuitu, nonne in eis non peremptum inveniemus liberum arbitrium, sed renatum? Quod utique cum solum esset, sibique permissum, non nisi in suam perniciem movebatur. Ipsum enim se excaecaverat, et ipsum se illuminare non poterat. Nunc autem idem arbitrium conversum est, non eversum, et donatum est ei aliter velle, aliter sapere, aliter agere, et incolumitatem suam non in se, sed in medico collocare: quia necdum tam perfecte utitur sanitate ut ea, quae ei nocuerant, nequeant jam nocere, aut ab insalubribus possit jam viribus [87C] suis temperare. Proinde homo qui in libero arbitrio fuit malus, in ipso libero arbitrio factus est bonus; sed per se malus, per Deum bonus; qui eum ita in illum initialem honorem alio initio reformavit, ut ei non solum culpam malae voluntatis et actionis remitteret, sed etiam bene velle, bene agere, atque in his permanere donaret. Omne enim,inquit apostolus Jacobus, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacob. i,17). Qui quale sit liberum arbitrium quod humano spiritu agitur, et quale sit quod a Deo regitur, evidenter ostendit, dicens, Quod si zelum amarum habetis, et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari adversum veritatem, et mendaces esse; non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena,[87D]animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae autem desursum[88A]est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non dijudicans, sine simulatione(Jacob,iii,14, etc.). Quicumque ergo his virtutibus student atque inhaerent, non sua, sed superna sapientia illustrati sunt: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus(Prov.i,6). Et haec eorum verissima gloria est, si non in se, sed in Domino gloriantur.

---

Prosperus, Epistola ad Rufinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.rufinum.html.
