# Epistola ad Rufinum 1.20-21

Prosperus, Epistola ad Rufinum, 1.20 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/epistola-ad-rufinum/1.20

CAP. XVIII. [19] Ea autem quae de fato et de duabus massis duabusque naturis, stultissimo mendacio, in tanti viri injuriam jactitantur, neque ipsum quidem onerant, in cujus libris copiosissime hujusmodi destruuntur errores; nec nos perturbant, qui tales opiniones cum suis auctoribus exsecramur [88B] (Vide Aug. lib. ii contra duas epist. Pelag. c. 6 et 7, ac lib. iv contra Julian, c. 8, infra append. parte ii). Sed videant quomodo se a dedecore istius exuant falsitatis, qui possunt tam inepta confingere, si hi quorum abutuntur auribus, aliquantulum diligentiae ad cognoscenda ea quae praestantissimus minister gratiae disputavit, intenderint: licet omnem istius inquisitionis moram ipsi, qui haec loquuntur, praevenire deberent, proferendo atque explicando libros, ullamve eorum particulam demonstrando, quam per dubium saltem intellectum tali interpretationi obnoxium vir sanctus ediderit. Sed prorsus nihil tale apud nos audierunt, nihil tale legerunt: quia non fato quidquam geri, sed omnia Dei judicio novimus ordinari, nec ex duabus massis duabusve [88C] naturis, sed ex una massa, quae est caro primi hominis, unam scimus omnium hominum creatam crearique naturam, et eamdem per ipsius primi hominis liberum arbitrium, in quo omnes peccaverunt(Rom. v,22), esse prostratam; nec ullo modo ab aeternae mortis debito liberam, nisi eam ad imaginem Dei secundae creationis Christi gratia reformaverit, liberumque ejus arbitrium agendo, aspirando, auxiliando, et usque in finem praeeundo servaverit. EPILOGUS. [17] Unde quia perspicit sanctitas tua (si tamen sermonis mei non obsistit obscuritas) frustra quosdam de nobis conqueri, et omnes illas ineptas criminationes, ad exasperandos avertendosque animos eorum quibus aliud volunt persuadere, contexi: [88D] confide ergo in virtute misericordiae Dei, quoniam haec contradictio, sicut in aliis mundi partibus, [89A] ita et in his regionibus conquiescet: ut praedicatio summi hoc tempore in Ecclesia viri, etiam ab his a quibus ad praesens repellitur, adjuvetur. Tu autem, dilectissime et venerandissime mihi frater, si vere de his quaestionibus instrui desideras, sicut desiderare te convenit, ipsis beati Augustini [90A] disputationibus cognoscendis impende curam, ut in confitenda Dei gratia defaecatissimam ac saluberrimam evangelicae apostolicaeque doctrinae intelligentiam consequaris. Gratia Dei et pax Domini nostri Jesu Christi custodiat te in omni tempore, et per viam veritatis dirigat in vitam aeternam.

---

Prosperus, Epistola ad Rufinum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.rufinum.html.
