Latin
1.8 to 1.9
Prosperus, Epistola ad Rufinum 1.8-9
Not analysed yet
CAP. VI. [7] Dicunt etiam ad demonstrandam liberi arbitrii facultatem, magnum in centurione Cornelio exstare documentum: eo quod ante gratiae perceptionem timens atque orans Deum, eleemosynis, et jejuniis, et orationispontaneo studio fuerit intentus(Act. x,2); atque ob hoc divino testimonio laudatus, donum regenerationis acceperit. Neque intelligunt omnem illam praeparationem Cornelii per Dei gratiam fuisse collatam (Vide synodum Arausicanam infra). Siquidem cum sanctus Petrus per visionem [81C] omne genus animalium, de baptizando Cornelio, ac perinde de omnibus gentibus doceretur, atque ille immundum et indiscretum cibum Judaica observantia recusaret, trina ad eum vox facia est dicens, Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris(Act. x,15). Quo satis aperte ostenditur omnia bona opera quae in Cornelio praecesserunt, Dei gratia ad emundationem ipsius inchoasse: ut cui Dominus jam impertierat hoc donum, non dubitaret Apostolus conferre sacramentum, ne novae et necdum revelatae vocationis vacillaret exordium, nisi per ipsa indicia praecedentium studiorum, Deum in assumendis constaret operatum. Non enim omnium est fides (II Thess. iii,2); nec omnes credunt Evangelio(Rom. x,16). Sed qui credunt, Dei aguntur Spiritu; qui non credunt, [81D] libero avertuntur arbitrio. Conversio ergo nostra ad Deum non ex nobis, sed ex Deo est: sicut Apostolus dicit, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; et non ex operibus, ne quis glorietur(Ephes. ii,8). CAP. VII. [8] Agnoscat se humana debilitas, et [82A] in primo homine universarum generationum damnata successio; et cum mortui vivificantur, cum caeci illuminantur, cum impii justificantur, confiteantur vitam, et lumen, et justitiam suam Jesum Christum; et qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. i,31), non in se: qui cum esset impius, et caecus, et mortuus, a liberatore suo gratis accepit et justitiam, et lumen, et vitam. Non enim juste agebat, et aucta est justitia ejus; nec ad Deum gradiebatur, et confirmatus est cursus ejus; nec diligebat Deum, et inflammata est charitas ejus; sed cum esset sine fide, ac proinde impius, accepit Spiritum fidei, et factus est justus: Justus autem ex fide vivit(Rom, i,17); et, Sine fide nemo potest placere Deo(Hebr. xi,6); et, Omne quod non est ex fide, peccatum est(Rom. xiv,25): [82B] ut scilicet intelligat justitiam infidelium non esse justitiam quia sordet natura sine gratia.