Latin
Lines 1.1-1.18
Prosperus, Liber Sententiarum 1.1-18
Not analysed yet
I
Innocentia uera est, quae nec sibi, nec alteri nocet, quoniam qui diligit iniquitatem, odit animam suam . Et nemo non prius in se quam in alterum peccat.
II
Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores, quia aliud est amare quod facti sunt, aliud odisse quod faciunt.
III
Vera aeternitas et uera immortalitas non est, nisi in deitate Trinitatis, cui quod est esse, perpetuum est, quia natura initio carens, incremento non indigens, sicut nullum finem, ita nullam recipit mutabilitatem. Creaturae autem, etiam illae quibus Deus aeternitatem dedit uel daturus est, non penitus omnis finis alienae sunt, quia non sunt extra commutationem, dum illis finis est, et temporalis institutio, et localis motio, et ipsa in augmentum sui facta mutatio.
IV
Patientia Dei, qua parcit contemptus, parcit negatus, et mauult uitam peccatoris quam mortem, eruditio est paenitudinis, et oblatio correctionis, nec ulla ipsius opera misericordia uacant, quando homini et indulgentia consulit et flagello.
V
Diuina bonitas ideo maxime irascitur in hoc saeculo, ne irascatur in futuro, et misericorditer adhibet temporalem seueritatem, ne aeternam iuste inferat ultionem.
VI
Vera est confessio benedicentis, cum idem sonus est et oris et cordis. Bene autem loqui et male uiuere, nihil est aliud quam se sua uoce damnare.
VII
Dilectio Dei et proximi propria et specialis uirtus est piorum atque sanctorum, cum ceterae uirtutes et bonis et malis possint esse communes.
VIII
Doctrina apostolica tam salubris atque uitalis est, ut pro capacitate utentium neminem sui relinquat exsortem, quia siue paruuli, siue magni, siue infirmi, siue fortes, habent in ea unde alantur, unde satientur.
IX
Deum quaerens, gaudium quaerit. Sic ergo quaerat, ut non in se, sed in Domino gaudeat. Accedendo enim ad Deum, et illuminatur ignorantia ipsius, et corroboratur infirmitas, data sibi et intellegentia qua uideat, et caritate qua ferueat.