# Liber Sententiarum 1.19-34

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.19-1.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.19

X
Sicut corpori noxium est corpoream escam non posse percipere, ita animae periculosum est spiritales delicias fastidire.
XI
Numquam multi sunt qui ad non esse tendunt. Quid enim tam obnoxium paucitati quam quod est debitum perditioni?
XII
Non concupiscit Deus poenam reorum, tamquam saturari desiderans ultione, sed quod iustum est cum tranquillitate decernit, et recta uoluntate disponit, ut etiam mali non sint inordinati.
XIII
Bonum intellectum habet qui quod faciendum, recte intellegit facit. Alioqui talis est sine opere intellegentia, qualis sine timore sapientia, cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini .
XIV
Habet etiam in hac uita requiem suam anima quae de morte infidelitatis exempta est, et non ab operibus iustitiae, sed ab iniquitatis abstinet actione, ut uiuens Deo, et mundo mortua, in humilitatis et mansuetudinis placida tranquillitate requiescat.
XV
Quisquis bene cogitat quid uoueat Deo et quae uota persoluat, seipsum uoueat et reddat. Hoc exigitur, hoc debetur. Imago Caesaris reddatur Caesari, imago Dei reddatur Deo. Sed sicut uidendum est quid offeras et cui offeras, ita etiam considerandum est ubi offeras, quia ueri sacrificii extra catholicam Ecclesiam locus non est.
XVI
Duae sunt retributiones iustitiae, cum aut bona pro bonis, aut mala redduntur pro malis. Tertia est retributio gratiae, cum per regenerationem remittuntur mala, et retribuuntur bona. Atque ita manifestatur, quia uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas . Illam autem impiorum retributionem, qua pro bonis mala restituuntur, Deus nescit, qui nisi retribueret bona pro malis, non esset cui retribueret bona pro bonis.
XVII
Omnis qui ad supernam pertinet ciuitatem, peregrinus est mundi, et dum temporali utitur uita, in patria uiuit aliena, ubi inter multa illecebrosa et multa fallacia, Deum nosse et amare paucorum est, quibus sit praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos , ut nec in Dei, nec in proximi caritate fallantur.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
