# Liber Sententiarum 1.197-218

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.197-1.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.197

XCIX
Tolerentur praesentia mala, donec ueniat beatitudo promissa. Sustineantur a fidelibus infideles, et exortorum inter frumenta zizaniorum auulsio differatur. Quantumlibet saeuiant impii, melior est etiam in hoc tempore causa iustorum, qui quanto acrius impetuntur, tanto gloriosius coronantur.
C
Clamor ad Deum est intentio cordis, et flagrantia dilectionis, quia semper petitur, quod semper optatur. Hoc autem Deo absconditum non est, quoniam ad ipsum redit quod ab ipso uenit.
CI
Bona est peccati confessio, si et curatio consequatur. Nam quid prodest detegere plagam, et non adhibere medicinam?
CII
Ab hac uita, quae tota tentatio est, etiam in sublimissimis sanctis, non apprehenditur illa perfectio, cui non supersit ascensio.
CIII
Dum praesentis uitae cursus agitur, etiam si ualde proficiat cuius exterior homo corrumpitur, et interior renouatur, necesse est tamen, ut cum conditioni subiacet mortis, labores toleret uetustatis.
CIV
Imago quidem Dei est homo. Et qui per iustitiae ambulat uias, ad similitudinem sui tendit auctoris. Et tamen, dum in hac uita degit, conturbationes uanitatis incurrit.
CV
Prima diuini muneris gratia est, ut erudiat nos ad nostrae humilitatis confessionem, et agnoscere faciat, quod si quid boni agimus, per illum possumus sine quo nihil possumus.
CVI
Omnis infidelium uita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. Vbi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis ueritatis, falsa uirtus est, etiam in optimis moribus.
CVII
Sicut fundamentum corporeae fabricae in imo est, ita fundamentum fabricae spiritalis in summo est. Terrena aedificatio a terra incipit, caelestis exstructio a superno crescit exordio.
CVIII
Tunc dicitur Deus meminisse, quando facit, tunc obliuisci, quando non facit. Nam neque obliuio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur, neque recordatio, quia nihil obliuiscitur.
CIX
Hi uident Dei mirabilia, quibus prosunt. Nam quod non intellegitur, uel unde non proficitur, non uidetur.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
