# Liber Sententiarum 1.219-242

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.219-1.242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.219

CX
Non auferat ueritas misericordiam, nec misericordia impediat ueritatem. Si enim pro misericordia iudicaueris contra ueritatem, aut quasi rigida ueritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in uia Domini, in qua misericordia et ueritas obuiauerunt sibi.
CXI
Tentatio Christi eruditio Christiani est. Imitatores enim magistri debent esse discipuli, non in faciendis miraculis, quae nemo exigit, sed in custodienda humilitate atque patientia, ad quam nos Dominus suo inuitauit exemplo.
CXII
Quomodo radix omnium malorum est cupiditas, sic radix omnium bonorum est caritas.
CXIII
Christiano causa recte gaudendi, non praesens saeculum, sed futurum est. Et ita est utendum temporalibus, ne obsint aeternis, ut in uia qua peregrini ambulant, hoc placeat quod ducit ad patriam.
CXIV
Male celebrat sabbatum qui ab operibus bonis uacat. Otium autem ab iniquitate debet esse perpetuum, quia bona conscientia non inquietum, sed tranquillum facit animum.
CXV
Cum bonum operaris, hilaris operare. Nam si quid boni tristis feceris, fit de te magis quam facis.
CXVI
Si in mores malorum non transeant boni, etiam inter cohabitantes magna diuisio est. Non ergo homines, qui meliorum exemplo corrigi queunt, sed hominum est fugienda iniquitas.
CXVII
Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu poenae fit innocens, sed amore iustitiae. Nam qui timore non peccat, quamuis non noceat cui uult nocere, sibi tamen plurimum nocet, et abstinens ab iniquo opere, sola tamen reus est uoluntate.
CXVIII
Melior est in malis tactis humilis confessio, quam in bonis superba gloriatio.
CXIX
De malitia mali flagellatur bonus, et de seruo emendatur filius.
CXX
Sicut stellas caeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium, adhaerentes firmamento sanctae Scripturae, non obscurat mundana iniquitas.
CXXI
Ad peccandum homo abundat propria facultate. Ad agendum autem bonum non sibi sufficit, nisi ab illo iustificetur, qui solus est iustus.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
