# Liber Sententiarum 1.243-266

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.243-1.266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.243

CXXII
Magnus bonorum labor est, mores tolerare contrarios, quibus qui non offenditur, parum proficit. Tantum enim torquet iustum iniquitas aliena, quantum recedit a sua.
CXXIII
Non locorum interuallis acceditur ad Deum, aut receditur ab eo, sed similitudo facit proximum, dissimilitudo longinquum. Et nimia miseria est ab eo bono longe esse, quod ubique est.
CXXIV
Libera semper est seruitus apud Deum, cui non necessitas seruit, sed caritas.
CXXV
Qui ideo neminem uult hominem pati, quia multum, ut arbitratur proficit, per hoc ipsum quod alios non tolerat, ostendit quod potius non proficit.
CXXVI
Totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus. Sed si hoc in nobis est quod ipsi fecimus, inde damnabimur. Si autem hoc quod Deus fecit, inde coronabimur.
CXXVII
Verbum Dei per quod facta sunt omnia, tempus praeordinauit quo susciperet carnem, non tempori cessit quo uerteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.
CXXVIII
Intellectui fides uiam aperit, infidelitas claudit.
CXXIX
Quo primum uitio superatus est homo, hoc ultimum uincit. Cum enim omnia peccata superauerit, manet periculum ne bene sibi mens conscia, in se potius quam in Domino glorietur.
CXXX
Finis curarum perfectio est desideriorum. Et in id quisque tendit ac nititur, ut ad illud perueniat quo delectatur. Sapientis ergo est hoc appetere quod beatum facit, non id amare quod decipit.
CXXXI
Sicut duo sunt officia medicinae, unum quo sanatur infirmitas, aliud quo custoditur sanitas, ita duo dona sunt gratiae, unum quod aufert carnis cupidatem, aliud quod facit animi perseuerare uirtutem.
CXXXII
Non poterit hominis labor finiri, nisi hoc diligat quod ei non possit auferri.
CXXXIII
Impossibile est ut iniquitas prius laedat hominem iustum in quem tendit, quam cor iniustum unde procedit.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
