Latin
Lines 1.267-1.284
Prosperus, Liber Sententiarum 1.267-284
Not analysed yet
CXXXIV
Visibile miraculum ad illuminationem uocat, inuisibile autem, eum qui uocatus uenit, illuminat. Omnia ergo narrat mirabilia Dei, qui credens uisibilibus, ad intellegenda inuisibilia transitum facit.
CXXXV
Melior est causa eorum qui diabolum persequentem fugiunt, quam qui praeeuntem sequuntur, quia utilius est eum hostem habere, quam principem.
CXXXVI
Omnes prauae cupiditates portae sunt inferni, per quas itur in mortem. Cuius dominatum subit, qui adeptum se ad perfruendum laetatur, quod perdite concupiuit.
CXXXVII
Adulantium linguae alligant animas in peccatis. Delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
CXXXVIII
Animus male sibi conscius, dum uidetur sibi nullam poenam pati, credit quia non iudicet Deus, cum abuti patientia Dei, et non intellegere parcentis benignitatem, iam sit magna damnatio.
CXXXIX
In creatura, quae arbitrio suo peccat, prior est natura quam uitium. Quod ita contra naturam est, ut non possit nisi nocere naturae. Non itaque esset uitium recedere a Deo, nisi naturae, cuius hoc uitium est, potius competeret esse cum Deo.
CXL
Nullum Deus uel angelorum, uel hominum crearet, quem malum futurum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commodaret, atque ita ordinem saeculorum, quasi pulcherrimum carmen, etiam ex quibusdam antithetis honestaret.
CXLI
Tria quaedam nobis maxime scienda de conditione creaturae oportuit intimari: quis eam fecerit, per quid fecerit, quare fecerit. Dixit Deus ,inquit, Fiat lux, et facta est lux, et uidit Deus lucem, quia bona est . Si ergo quaerimus quis fecerit, Deus est. Si, per quid fecerit: dixit, et facta est. Si, quare fecerit: quia bona est. Nec auctor est excellentior Deo, nec ars efficacior Dei uerbo, nec causa melior, quam ut bonum crearetur a bono.
CXLII
Est amor quo amatur et quod amandum non est, et istum amorem odit in se qui illum diligit, quo amatur quod amandum est. Possunt enim ambo esse in uno homine. Et hoc bonum est homini, ut illo proficiente quo bene uiuimus, iste deficiat quo male uiuimus, donec ad perfectum sanetur, et in bonum commutetur omne quod uiuimus.