# Liber Sententiarum 1.285-296

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.285-1.296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.285

CXLIII
Creaturae rationalis uel intellectualis bonum, quo beata sit, non est nisi Deus. Quod ei non ex se ipsa est, quia ex nihilo creata est, sed ex illo a quo creata est. Hoc enim adepto, fit beata, quo amisso misera.
CXLIV
Vitium esse nec in summo potest bono, nec nisi in aliquo bono. Sola ergo bona alicubi esse possunt, sola mala nusquam. Quoniam naturae, etiam illae quae ex malae uoluntatis initio uitiatae sunt, in quantum uitiosae sunt, malae sunt, in quantum autem naturae sunt, bonae sunt.
CXLV
Non est fas credere aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur, quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod patitur. Non ergo in Deo aut pigra uacatio, aut laboriosa cogitetur industria, quia nouit et quiescens agere, et agens quiescere. Et quod in operibus prius quidem dicitur aut posterius, non ad facientem, sed ad facta referendum est. Aeterna enim est et incommutabilis uoluntas eius, nec consilio alternante uariatur. In qua simul est quidquid in rebus creandis uel ordinandis, aut praecessit, aut sequitur.
CXLVI
Nullius, quamuis minimae naturae, nisi Deum creatorem credi aut dici licet ab aliquo. Quia etiamsi angeli uel iussi uel permissi, adhibent operationem suam rebus quae gignuntur in mundo, tam non sunt creatores animalium, quam nec agricolae frugum atque arborum.
CXLVII
De prima corporis morte dici potest, quod bonis bona sit, malis mala. Secunda uero sine dubio, sicut nullorum bonorum est, ita nulli bona.
CXLVIII
Mors etiam piorum poena peccati est. Sed ideo bona ipsis dicitur, quia illa bene utuntur, quibus finis est ad mala temporalia, et transitus ad uitam aetenam. Sicut enim iniustitia male utitur non tantum malis, uerum etiam bonis, ita iustitia bene utitur, non tantum bonis, sed etiam malis.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
