Latin
Lines 1.297-1.312
Prosperus, Liber Sententiarum 1.297-312
Not analysed yet
CXLIX
Qui etiam non percepto regenerationis lauacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis ualet ad abolenda peccata, quantum si abluerentur fonte baptismatis.
CL
Cum homo secundum se uiuit, non secundum Deum, similis est diabolo, quia nec angelo secundum angelum, sed secundum Deum uiuendum fuit, ut staret in ueritate, et ueritatem de illius, non de suo mendacium loqueretur. Vnde non frustra dicitur omne peccatum esse mendacium, quia non peccatur, nisi ea uoluntate, quae est contraria ueritati, id est, Deo.
CLI
Diuersitas humanae affectionis, ex diuersitate est uoluntatis. Quae si praua est, peruersis erit moribus inquieta, si autem recta, non solum non culpabilis affectio hominis, sed etiam laudabilis erit.
CLII
Arbitrium uoluntatis tunc est uere liberum, cum uitiis peccatisque non seruit. Tale datum est a Deo, quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi. Vnde Veritas dicit: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis .
CLIII
Bonum est sursum habere cor, non tamen ad seipsum, quod est superbiae, sed ad Deum, quod est oboedientiae. Plus autem appetendo minus est, qui dum se sibi sufficere confidit, ab illo qui uere ei sufficit, deficit.
CLIV
Beata uita si non amatur, non habetur. Porro si amatur, et habetur. Ceteris omnibus rebus, necesse est ut excellentius diligatur, quoniam propter hanc amandum est, quidquid aliud est amandum. Quia uero beatus esse non potest, nisi qui eam, ut digna est, amat, consequens est ut eam aeternam uelit. Quae tunc uere beata erit, quando terminum non habebit.
CLV
Non omnes quidem mali in hoc proficiunt, ut sint boni. Nemo tamen est, nisi ex malo, bonus.
CLVI
Ciues terrenae ciuitatis parit peccato uitiata natura, qui sunt uasa irae. Ciues uero caelestis patriae parit, a peccato naturam liberans, gratia, qui sunt uasa misericordiae.