# Liber Sententiarum 1.313-326

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.313-1.326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.313

CLVII
Ira Dei non perturbatio eius est, sed iudicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio uero ipsius et recogitatio mutandarum rerum est incommutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cuiusquam facti sui paenitet, cuius de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa est praescientia.
CLVIII
Inimici Ecclesiae quolibet errore caecentur, uel malitia deprauentur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam, si tantummodo male sentiendo aduersantur, exercent eius sapientiam, et ut etiam inimici diligantur, exercent eius beneuolentiam. Quia Deus his qui eum diligunt, omnia cooperatur in bonum.
CLIX
Finis boni est, non quo consumatur ut non sit, sed quo perficiatur ut plenum sit. Et finis mali est, non quo esse desinat, sed quo usque nocendo perducat. Vnde unum est summum bonum, aliud autem summum malum, illud propter quod appetenda sunt bona cetera, ipsum autem propter se ipsum, hoc, propter quod declinanda sunt mala cetera, ipsum autem propter se ipsum.
CLX
Est natura in qua nullum malum est, uel etiam nullum malum esse potest. Esse autem natura in qua nullum bonum sit, non potest.
CLXI
Melior est animi aequitas quam corporis sanitas. Et conuenientius iniustus dolet in supplicio, quam laetatus est in delicto.
CLXII
In praecepto caritatis tria inuenit homo quae diligat, Deum et se et proximum. Et quia ille in sui dilectione non errat, qui Deum diligit, consequens est ut proximo ad diligendum Deum consulat, quem iubetur diligere sicut se ipsum.
CLXIII
Pax domestica est ordinata cohabitantium imperandi oboediendique concordia. Imperant enim qui consulunt, sicut uir uxori, parentes filiis, domini seruis. Oboediunt autem quibus consulitur, sicut mulieres maritis, filii parentibus, serui dominis. Sed in domo iusti uiuentis ex fide, et adhuc ab illa ciuitate peregrinantis, etiam qui imperant, seruiunt eis quibus uidentur imperare. Quia non dominandi cupiditate, sed officio consulendi, nec principandi superbia, sed prouidendi beneficentia.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
