# Liber Sententiarum 1.495-516

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.495-1.516. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.495

CCXLVIII
Non uincit in bono malum, qui in superficie bonus est, et in alto malus, opere parcens, corde saeuiens, manu mitis et uoluntate crudelis.
CCXLIX
Ad omne opus bonum amor ducit, et timor Dei. Ad omne peccatum amor ducit, et timor mundi. Vt ergo apprehendatur bonum, et declinetur malum, discernendum est, quid et diligi debeat, et timeri.
CCL
Nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit.
CCLI
Diues qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est unde inflari superbia solet, pauper est Dei.
CCLII
Ascensionum ad Deum gradus sunt, pietatis affectus. Iter tuum uoluntas tua est. Amando accedis, neglegendo recedis. Constitutus in terra Deo iungeris, si quae Deo cara sunt diligis.
CCLIII
Deus, cum aliquid male poscitur, dando irascitur, non dando miseretur.
CCLIV
Incredibile est, non mentiri hominem ne capiatur, qui mentitur ut capiat.
CCLV
Quamuis omnis qui mentitur, uelit celare quod uerum est, non tamen omnis qui uult uerum celare, mentitur. Plerumque enim uera non fallendo occulimus, sed tacendo. Neque enim mentitus est Dominus ubi ait: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo .
CCLVI
In primo homine patuit, quid hominis arbitrium ualeret ad mortem, in secundo autem, quid Dei adiutorium ualeret ad uitam. Primus enim homo, non nisi homo, secundus uero homo, Deus et homo. Peccatum ergo factum est, relicto Deo, iustitia non fit sine Deo.
CCLVII
Legis littera quae docet non esse peccandum, si Spiritus uiuificator desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caueri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis accedit.
CCLVIII
Mandatum Dei si timore fit poenae, non amore iustitiae, seruiliter fit, non liberaliter. Et ideo nec fit. Non enim bonus fructus est, qui non de caritatis radice procedit.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
