# Liber Sententiarum 1.545-556

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.545-1.556. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.545

CCLXXIII
Non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Saeuiat et fremat mundus, increpet linguis, coruscet armis. Quidquid fecerit, quantum illud erit ad id quod accepturi sumus? Appendo quod patior contra id quod spero. Hoc quidem sentio, illud spero. Et tamen incomparabiliter maius est quod speratur quam quod infertur. Quidquid est quod contra nomen Christi saeuit, si uinci potest, tolerabile est, si non potest, proficit praemio citius consequendo, et finis temporalis mali transit in perceptionem aeterni boni.
CCLXXIV
Cum in duobus praeceptis caritatis tota Lex pendeat et Prophetae, quanto magis et Euangelium, quo Lex non soluitur, sed impletur, et de quo Dominus dicit: Mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis? Caritas enim innouat homines, et sicut malignitas ueteres, ita dilectio nouos facit.
CCLXXV
Quando corripit Deus genus humanum, et flagellis piae castigationis exagitat, exercet ante iudicium disciplinam, et plerumque non eligit quem flagellet, nolens inuenire quem damnet. Flagellat autem simul et iustos et iniustos, quia nemo est qui possit gloriari castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato. Ita de gratia misericordiae eius ueniunt etiam iustorum coronae.
CCLXXVI
Labor piorum exercitatio est, non damnatio. Nec enim conturbari debemus, cum aliquis sanctus grauia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quae pertulerit Iustus iustorum, Sanctusque sanctorum. Cuius passio omnes superat passiones, quia cum auctore uniuersitatis nulla cuiusquam est comparatio creaturae.
CCLXXVII
Miseria generis humani, cuius nullum hominum ab exortu usque ad obitum uidemus alienum, non pertineret ad iustum Omnipotentis iudicium, si non esset originale peccatum.
CCLXXVIII
Creatoris omnitenentis omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae. Quae uirtus, si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Proinde quod Dominus ait: Pater meus usque nunc operatur , continuationem quandam operis eius, quo simul omnia continet atque administrat, ostendit. In quo opere etiam sapientia ipsius perseuerat, de qua dicitur: Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suauiter . Idque Apostolus sentit, cum Atheniensibus Deum praedicans, ait: In quo uiuimus, et mouemur, et sumus . Qui si opus suum rebus creatis substraheret, nec uiuere, nec moueri, nec esse possemus. Et ideo sic Deus intellegendus est requieuisse ab omnibus operibus suis, ut iam nullam nouam naturam conderet, non ut conditas continere et gubernare cessaret.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
