Latin
Lines 1.557-1.566
Prosperus, Liber Sententiarum 1.557-566
Not analysed yet
CCLXXIX
Obseruatione sabbati, quae uacatione unius diei figurabatur, ablata, perpetuum sabbatum obseruat, qui spe futurae quietis sanctis est operibus intentus, nec in ipsis bonis actibus suis quasi de propriis, et de his quae non acceperit, gloriatur, illum in se operari cognoscens, qui simul et operatur et quietus est.
CCLXXX
Requies Dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono. Et ideo certa etiam nobis in illo est, quia nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquid bonum ab ipso sumus, qui fecit omnia bona ualde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit, ac per hoc nullo alieno bono eget, qui bono quod fecit non eget.
CCLXXXI
Factae creaturae motibus coeperunt currere tempora. Vnde ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inueniri ante tempora tempora. Motus enim si nullus esset uel spiritalis uel corporalis creaturae, quo per praesens praeteritis futura succederent, tempus ullum omnino non esset. Moueri autem creatura non utique posset, si non esset. Potius ergo tempus a creatura, quam creatura coepit a tempore. Vtrumque autem ex Deo. Ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia .
CCLXXXII
Cum Saluator dicit, unum passerem non cadere in terram sine uoluntate Dei, et quod fenum agri, post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen formet ac uestiat, nonne confirmat, non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, uerum etiam uilissimas eius abiectissimasque particulas diuina prouidentia regi, ne fortuitis perturbari motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, aestimemus?
CCLXXXIII
Anima rationalis in ea debet erigi quae in spiritalium natura maxime excellunt, ut quae sursum sunt sapiat, non quae super terram.