# Liber Sententiarum 1.567-578

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.567-1.578. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.567

CCLXXXIV
Naturarum conditor Deus nihil in miraculis contra naturam facit, nec quod nouum est consuetudini, repugnans est rationi. Nobis ergo contraria uidentur insolita, quibus aliter naturae cursus innotuit, non autem Deo, cui hoc est in natura quod fecerit.
CCLXXXV
Omne corpus in omne corpus mutari posse credibile est. Quodlibet autem corpus in animam rationalem posse conuerti, credere absurdum est. Quoniam Deus sic est omnipotens, ut numquam suae rationis instituta conuellat.
CCLXXXVI
Naturale nobis est uelle uiuere, male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur.
CCLXXXVII
Sicut aer ex praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus permaneret, sic homo, Deo praesente illuminatur, absente autem continuo tenebratur. A quo non locorum interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur.
CCLXXXVIII
Magna est utilitas hominis, iubenti Deo, etiam incognita iussionis ratione, seruire. Iubendo enim Deus utile facit, quidquid iubere uoluerit. De quo metuendum non est, ne non profutura praecipiat, nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat.
CCLXXXIX
Quam excellens bonum sit humana natura, hoc maxime apparet, quod datum ipsi est ut possit summi et incommutabilis boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Aliquando autem amissi superioris boni non sentitur malum, dum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amauit, et naturarum Creator ubique laudetur. Adhuc enim bonum est, quod dolet amissum bonum. Nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullius amissi boni dolor esset in poena.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
