# Liber Sententiarum 1.579-590

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.579-1.590. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.579

CCXC
Nocendi cupiditas potest esse a suo cuique animo praua. Non est autem potestas nisi a Deo, et hoc abdita altaque eius iustitia, quoniam non est iniquitas apud Deum .
CCXCI
Quantum et quale bonum sit Deus, etiam ex hoc euidenter ostenditur, quod nulli ab eo recedenti, bene est. Quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus, sine doloris timore esse non possunt, et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere nouerunt, quanta miseria premantur, apparet, ut si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possunt talia deuitari.
CCXCII
Sicut uera ratio docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat illicitum, ita eadem ratio docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis, uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur.
CCXCIII
Magna opera Domini exquisita in omnes uoluntates eius . Praeuidet bonos futuros, et creat, praeuidet malos futuros, et creat, seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens etiam malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum.
CCXCIV
Cum superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur quisque inuidus, non inuidendo superbus est.
CCXCV
Plenitudo diuinitatis in Christo dicta est corporaliter habitare, non quia diuinitas corpus est, sed quia sacramenta ueteris Testamenti appellantur umbrae futuri, propter umbrarum comparationem corporaliter dicta est in Christo plenitudo diuinitatis habitare, quod in illo impleantur omnia quae in illis imbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum praecedentium ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit ueritas.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
