# Liber Sententiarum 1.591-604

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.591-1.604. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.591

CCXCVI
Actio in hac uita pia est Deum colere, et in eius gratia contra uitia interna pugnare, eisque usque ad illicita instigantibus cogentibusue non cedere, et ubi ceditur, indulgentiam, atque ut non cedatur, adiutorium Dei, affectu religiosae pietatis exposcere. In paradiso autem, si nemo peccasset, non esset actio pietatis expugnare uitia, quia felicitatis esset permansio uitia non habere.
CCXCVII
Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei caritas facit, quae diffusa est in cordibus nostris, non per uoluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
CCXCVIII
Non potest esse ullum malum, nisi in aliquo bono, quia non potest esse nisi in aliqua natura. Omnis autem natura, in quantum natura est, bonum est.
CCXCIX
Debetur merces bonis operibus, si fiant. Sed gratia, quae non debetur, praecedit ut fiant.
CCC
Circumcisio carnis lege praecepta est, quia non posset melius significari, per Christum regenerationis auctorem tolli originale peccatum. Cum praeputio quippe omnis homo nascitur, quemadmodum cum originali peccato. Et octauo die lex circumcidi carnem praecepit, quia Christus die Dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. Et circumcisus praeputiatum gignit, traiciens in illum, quo ipse iam caruit, sicut baptizatus in filium quem generat carne, reatum tamen traicit originis, a quo ipse iam liber est.
CCCI
Primus homo Adam sic olim defunctus est, ut tamen post illum secundus homo sit Christus, cum tot hominum millia inter illum et hunc orta sint. Et ideo manifestum est, ad illum pertinere omnem qui ex illa successione propaginis nascitur, sicut ad istum pertinet omnis qui in illo gratiae largitate renascitur. Vnde fit ut totum genus humanum quodammodo sint homines duo, primus et secundus.
CCCII
Nullo modo iudiciis hominum comparanda sunt iudicia Dei, quem non dubitandum est esse iustum, etiam quando facit quod hominibus uidetur iniustum.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
