# Liber Sententiarum 1.641-656

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.641-1.656. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.641

CCCXXI
Omnes mundi opes contemnit qui non solum quantum potuit, sed etiam quantum uoluit habere contemnit. In quo cauendum est ne surrepat elatio. Vtilius enim terrena opulentia humiliter tenetur, quam superbe relinquitur.
CCCXXII
Nulli irascenti ira sua uidetur iniusta. Vnde ab omni indignatione cito redeundum est ad mansuetudinis lenitatem. Nam pertinax motus facile in eius odium transit cui non celeriter ignoscitur.
CCCXXIII
Qui dedit legem, ipse dedit et gratiam. Sed legem per seruum misit, cum gratia ipse descendit, ut, quia lex ostendit peccata, non tollit, uolentes legem suis uiribus exsequi, nec ualentes, cogantur ad gratiam, quae est impossibilitatis morbum, et inoboedientiae aufert reatum.
CCCXXIV
Verum sabbatum Christianus obseruat, abstinens ab opere seruili, id est a peccato, quoniam qui facit peccatum, seruus est peccati .
CCCXXV
Nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo ueritatis atque iustitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hoc eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in uia.
CCCXXVI
Quod Pater cum Christo facit, Christus facit, et quod Christus eum Patre facit, Pater facit, nec seorsum aliquid agit inseparabilis caritas, maiestas, potestas, sicut ipse Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus .
CCCXXVII
Regenerationis gratiam ita etiam hi non minuunt qui eius dona non seruant, sicut lucis nitorem loca immunda non polluunt. Qui ergo gaudes baptismi perceptione, uiue in noui hominis sanctitate, et tenens fidem quae per dilectionem operatur, habe bonum quod nondum habes, ut prosit tibi bonum quod habes.
CCCXXVIII
Sic est ueritas Christus, ut totum uerum accipiatur in Christo, uerum Verbum Dei, Deus aequalis Patri, uera anima, uera caro, uerus homo, uerus Deus, uera natiuitas, uera passio, uera mors, uera resurrectio. Si aliquid horum dixeris falsum, intrat putredo, de ueneno serpentis nascuntur uermes mendaciorum, et nihil integrum remanebit, quia ubi fuerit falsi alicuius corruptio, ibi ueritatis integritas non erit.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
