# Liber Sententiarum 1.657-668

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.657-1.668. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.657

CCCXXIX
Quanta est caritas? Quae si desit, frustra habentur cetera, si adsit, habentur omnia.
CCCXXX
Reliquit Christus Patrem, quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetisum exinaniuit, formam serui accipiens . Hoc est enim, reliquit Patrem, non quia deseruit, et recessit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Reliquit autem matrem, relinquendo synagogam Iudaeorum, de qua secundum carnem natus est, et inhaerendo Ecclesiae, quam ex omnibus gentibus congregauit.
CCCXXXI
Dormit Adam, ut fiat Eua, moritur Christus ut fiat Ecclesia. Dormienti Adae, fit Eua de latere, mortuo Christo, lancea percutitur latus, ut profluant sacramenta quibus formetur Ecclesia. Vnde merito Apostolus ipsum Adam dicit formam futuri. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur .
CCCXXXII
Deus homo factus est. Quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo?
CCCXXXIII
Vna est natiuitas de terra, alia de caelo, una est de carne, alia de spiritu, una est de aeternitate, alia de mortalitate, una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulares sunt. Quomodo enim uterus non potest repeti, sic nec baptismus iterari.
CCCXXXIV
Si uisibilia attendas, nec panis est Deus, nec aqua est Deus, nec lux ista est Deus, nec uestis est Deus, nec domus est Deus: omnia enim haec uisibilia sunt, et singula sunt. Quod enim est panis, non hoc est aqua, et quod est uestis, non hoc est domus, et quod sunt ista, non hoc est Deus. Visibilia enim sunt, Deus autem totum tibi est, quod recte desideras. Et omnium bonorum uarietas, uno fonte profunditur, quoniam cum sua tribuit, se ipsum sub diuersis munerum suorum nominibus. impertit.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
