# Liber Sententiarum 1.705-716

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.705-1.716. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.705

CCCLIII
Non sic docuit Pater Filium quasi indoctum genuerit, et scientiam contulerit nescienti. Sed intemporalis doctrinae est intemporalis essentia. Et hoc est a Patre doceri, quod est a Patre generari, quia simplici ueritatis naturae esse et nosse non est aliud atque aliud, sed idipsum.
CCCLIV
Fides semper praeuenit uisionem. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Fides ergo est, quod non uides credere, ueritas, quod credidisti uidere.
CCCLV
Bonus Christi odor est praedicatio ueritatis. Quo odore uitam capit qui Euangelio bonis moribus seruit et congruit. Mortem autem incurrit, cuius ab his quae bene loquitur, uita dissentit. Quae conditio etiam auditores obstringit, cum recta praedicatio ob aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem.
CCCLVI
Fides Christi est, credere in eum qui iustificat impium, credere in Mediatorem, sine quo nullus reconciliatur Deo, credere in Saluatorem, qui uenit quaerere et saluare quod perierat, credere in eum qui dixit: Sine me nihil potestis facere . Sed hanc fidem non apprehendit, qui ignorans Dei iustitiam, qua iustificatur impius, suam uult constituere, qua conuincatur superbus. Talia enim sentientes sua elatione obdurantur, et excaecantur, quia negando Dei gratiam, non adiuuantur.
CCCLVII
Caritatem habens, quae est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta , diligit Deum et proximum sicut seipsum. Amator enim Dei, amator est sui, et non diligens Deum, non diligit proximum, quia non diligit seipsum. Pro hac autem dilectione patienter etiam mundi odia toleranda sunt. Necesse est enim ut nos oderit, quos uidet odisse quod diligit.
CCCLVIII
Duo hominum genera sub uno mundi nomine nuncupantur. Sicut enim dicitur mundus in impiis, ita dicitur mundus in sanctis. Vnde cum totus a semetipso et in odio et in amore discordet, nos eum et odisse iubemur, et amare, cum dicitur nobis: Nolite diligere mundum , et cum dicitur: Diligite inimicos uestros , ut quorum exsecramur iniquitatem, optemus salutem.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
