# Liber Sententiarum 1.71-90

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.71-1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.71

XXXVI
Omnis sancti aedificii status, sicut Deo operante proficit, ita Deo custodiente consistit. Quoniam tunc utilis praepositorum custodia est, cum Spiritus Dei populo suo praesidet, et non solum greges, sed etiam ipsos dignatur custodire pastores.
XXXVII
Aeternae ciuitatis aeterna sunt gaudia, et stantium dierum perpes infinitas nec uariabitur, nec labetur, quia incommutabili pace potientur, quorum omnium erit bonum, quod fuerit etiam singulorum.
XXXVIII
Lex Christi perfectio caritatis est, qua Deus proximusque diligitur, et per quam dicitur conditori legis: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Bene enim exspectat promissionem Dei, qui mandata eius exsequitur, nec frustra sperat parcendum peccatis suis qui ignoscit alienis.
XXXIX
Nihil Deus iubet quod sibi prosit, sed illi cui iubet. Ideo uerus est Dominus, qui seruo non indiget, et quo seruus indiget.
XL
Id quod in tempore nouum est, non est novum apud Deum, qui condidit tempora, et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum uarietate distribuit.
XLI
Mutabilium dispositionem immutabilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus non simul fiunt, quia tempora non simul currunt.
XLII
Nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala uoluntas uelut hostis interior roboratur.
XLIII
Legis littera, quae docet non esse peccandum, si Spiritus uiuificans desit, occidit. Sciri enim peccatum facit potius quam caueri, et ideo magis augeri quam minui, quia malae concupiscentiae etiam praeuaricatio legis accedit.
XLIV
Lex data est ut gratia quaereretur. Gratia data est ut lex impleretur. Neque enim suo uitio non implebatur, sed uitio prudentiae carnis. Quod uitium per legem demonstrandum, per gratiam sanandum fuit.
XLV
Hoc promittit Deus, quod ipse facit. Non enim ipse promittit et alius facit, quod iam non est promittere, sed praedicere. Ideo non ex operibus, sed ex uocante , ne ipsorum sit, sed Dei, et merces non imputetur secundum gratiam, sed secundum debitum, atque ita gratia iam non sit gratia.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
