# Liber Sententiarum 1.737-742

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.737-1.742. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.737

CCCLXIX
Diuinitus dictum est: Noli esse iustus multum . Quod non est iustitia sapientis, sed superbia praesumentis. Qui ergo fit nimis iustus, ipso nimio fit iniustus. Quis autem est qui se nimis facit iustum, nisi qui dicit se non habere peccatum?
CCCLXX
Nullius, etiam incorporeae creaturae, uere simplex substantia est, cui non hoc est esse, quod nosse. Potest enim esse, nec nosse, at illa diuina non potest, quia idipsum est quod habet. Ac per hoc non sic habet scientiam, ut aliud illi sit scientia qua scit, aliud essentia qua est, sed utrumque unum, quamuis non utrumque dicendum sit, quod uerissime simplex et unum est. Habet enim Pater uitam in semetipso, nec aliud est ipse quam uita, quae in illo est, et dedit Filio habere uitam in semetipso, hoc est, genuit Filium, qui et ipse uita est. Sic itaque debemus accipere, quod de Spiritu Sancto dictum est: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit, loquetur , ut intellegamus, non eum esse a semetipso. Pater quippe solus de alio non est. Nam et Filius de Patre natus est, et Spiritus Sanctus de Patre procedit. Pater autem, nec natus est de alio, nec procedit. Nec ideo sane aliqua disparilitas in summa illa Trinitate cogitationi occurrat humanae, quia et Filius ei de quo natus est, et Spiritus Sanctus ei de quo procedit, aequalis est.
CCCLXXI
Quamuis natura incommutabilis non accipiat fuit et erit , sed tantum est , ipsa enim ueraciter est, quia aliter quam est, esse non potest. Tamen propter mutabilitatem temporum, in quibus uersatur nostra mortalitas et nostra mutabilitas, non mendaciter dicimus, et fuit, et erit, et est. Fuit in praeteritis saeculis, est in praesentibus, erit in futuris. Fuit quippe, quia numquam defuit, erit, quia numquam deerit, est, quia semper est. Neque enim uelut qui iam non sit, cum praeteritis occidit, aut cum praesentibus, tamquam non maneat, labitur, aut cum futuris, tamquam non fuerit, orietur. Proinde cum secundum uolumina temporum locutio humana uariatur, qui per nulla deesse potuit, aut potest, aut poterit tempora, uera de illo dicuntur cuiuslibet temporis uerba. Semper itaque audit Spiritus Sanctus, quia semper scit, et scire atque audire, hoc illi est, quod semper esse. Semper uero illi est esse, de Patre procedere. Nemo autem potest dicere quod non sit uita Spiritus Sanctus, cum uita Pater, uita sit Filius. Ac per hoc sicut Pater cum habeat uitam in semetipso, dedit et Filio habere uitam in semetipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
