Latin
Lines 1.743-1.750
Prosperus, Liber Sententiarum 1.743-750
Not analysed yet
CCCLXXII
Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit enim caritatem in cordibus nostris Spiritus Patris et Filii, quem cum Patre amamus et Filio.
CCCLXXIII
Pax Christi finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae intentionis actionisque perfectio. Propter hanc sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritum eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et amore ipsius, quantum donat, accendimur, propter hanc denique omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax unitatem facit, quoniam qui adhaeret Domimo, unus spiritus est .
CCCLXXIV
Omne tempus ab illo est dispositum, qui tempori subditus non est. Quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia habent efficientes causas, in qua nulla sunt tempora. Non ergo credatur hora passionis Domini fato urgente uenisse, sed Deo potius ordinante. Non enim siderea necessitas Christo intulit crucem, nec sidera coegerunt mori siderum conditorem, qui intemporalis cum Patre, sic tempus quo carne moreretur, quemadmodum et quo de matre nasceretur, elegit.
CCCLXXV
In eo quod dicitur: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum ,ordo uerborum est: Vt te, et quem misisti Iesum Christum, cognoscant solum uerum Deum. Consequenter enim intellegitur et Spiritus Sanctus, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii, Pater et Filius, nec tres dii, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus solus uerus Deus. Nec idem tamen Pater, qui Filius, nec idem Filius, qui Pater, nec idem Spiritus Sanctus, qui Pater aut Filius, quoniam tres sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, sed ipsa Trinitas unus est Deus.