# Liber Sententiarum 1.751-758

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.751-1.758. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.751

CCCLXXVI
Quidquid Deus Pater Deo Filio dedit, gignendo dedit. Ita enim dedit Filio Pater, sine quibus Filius esse non posset, sicut ei dedit ut esset. Nam quomodo Verbo uerba daret aliqua, in quo ineffabiliter dixit omnia?
CCCLXXVII
Custodiam circa nos Dei, non tam carnaliter debemus accipere, uelut uicissim nos seruent Pater et Filius, amborum in nobis seruandis alternante custodia, quasi alius, alio discedente, succedat. Simul enim custodiunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui est unus uerus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non leuat, nisi descendat ad nos. Sicut Verbum caro factum descendit ut leuaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognouimus, cum leuante surgamus, et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas.
CCCLXXVIII
Si naturam cogitemus in qua creati sumus, cum omnes Veritas creauerit, quis non est ex ueritate? Sed non omnes sunt, quibus, ut audiant ueritatem et credant, ex ipsa Veritate praestatur, nullis procul dubio praecedentibus meritis, ne gratia non sit gratia. Si enim dixisset: Omnis qui audit uocem meam ex ueritate est, ideo dictus ex ueritate putaretur, quia obtemperat ueritati. Non autem hoc ait, sed: Omnis , inquit, qui est ex ueritate, audit uocem meam . Ac per hoc, non ideo est ex ueritate, quia eius audit uocem, sed ideo audit, quia ex ueritate est, id est, quia hoc illi donum ex ueritate collatum est. Quod quid est aliud quam, donante Christo, credit in Christum?
CCCLXXIX
Quisquis se ipsum, non Deum amat, non se amat, et quisquis Deum, non se ipsum amat, ipse se amat. Qui enim non potest uiuere de se, moritur utique amando se. Non ergo se amat, qui ne uiuat se amat. Cum uero ille diligitur, de quo uiuitur, non se diligendo magis diligit, qui propterea se non diligit, ut eum diligat de quo uiuit.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
