# Liber Sententiarum 1.759-766

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.759-1.766. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.759

CCCLXXX
Quidquid illud est quod oportet Patrem agere ad Filium, non fit nisi per eundem Filium, ad ipsum scilicet, quia filius hominis est, et factus est inter omnia. Per ipsum autem, quia Filius Dei est, et per illum fiunt a Patre omnia.
CCCLXXXI
Non mirum est dicere Apostolum, etiam in futuro saeculo Patri Filium subiectum futurum, ubi ait: Tunc et ipse subiectus erit, ei, qui illi subiecit omnia . Quando quidem in Filio forma humana mansura est, qua semper maior est Pater. Quamuis non defuerint, qui illam tunc Filii subiectionem ipsius humanae formae in diuinam substantiam commutationem intellegendam putarunt, tamquam hoc cuique rei subiciatur, quod in eam uertitur et mutatur. Sed intellegi potest, ideo magis dixisse Apostolum, etiam tunc Patri Filium subiectum futurum, ne quis in eo putaret spiritum et corpus humanum conuersione aliqua consumendum: ut sit Deus omnia , non tantum in illius forma hominis, sed in omnibus , quando capitis gloria uniuersum corpus implebit.
CCCLXXXII
Quantacumque bona, quamuis magna, quamuis minima, nisi ex Deo esse non possunt. Quid enim maius in creaturis quam uita intellegens? Aut quid minus potest esse quam corpus? Quae quantumlibet deficiant, et in id tendant ut non sint, tamen aliquid formae illis remanet, ut quoquo modo sint. Quidquid autem formae cuipiam rei deficienti remanet, ex illa forma est quae nescit deficere, motusque ipsos rerum deficientium uel proficientium excedere numerorum suorum leges non sinit. Quidquid igitur laudabile aduertitur in rerum natura, siue exigua, siue ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam et ineffabilem laudem referendum est Conditoris.
CCCLXXXIII
Neminem Deus ad peccandum cogens, praeuidet tamen eos qui propria uoluntate peccabunt. Cur ergo non uindicet iustus quae fieri non cogit praescius? Sicut enim nemo memoria sua cogit facta esse quae praeterierunt, sic Deus praescientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut homo quaedam quae fecit meminit, nec tamen omnia quae meminit fecit, ita Deus omnia quorum ipse auctor est, praescit, nec tamen omnium quae praescit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor, iustus est ultor.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
