Latin
Lines 1.767-1.774
Prosperus, Liber Sententiarum 1.767-774
Not analysed yet
CCCLXXXIV
Humana anima naturaliter diuinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit: Melius hoc fieret quam illud, si uerum dicit, et uidet, quod dicit. In illis supernis rationibus uidet. Credat ergo Deum fecisse quod recto intellectu ab eo faciendum fuisse cognouit, etiam si hoc in rebus factis non uidet. Quia etiam si caelum oculis uidere non posset, et tamen ratione uera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamuis id oculis non uiderit. Non enim cogitatione cerneret faciendum fuisse, nisi in his rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest ueraci cogitatione uidere, quam non est.
CCCLXXXV
Quid tam dignum misericordia quam miser, et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? Ex quo factum est ut illud Dei Verbum, per quod facta sunt omnia, et quo fruitur omnis angelica beatitudo, usque ad miseriam nostram porrigeret clementiam suam, et Verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Sic enim posset panem angelorum homo manducare nondum angelis adaequatus, si panis ipse angelorum hominibus dignaretur aequari. Nec sic descendit ad nos, ut illos desereret, sed simul integer illis, integer nobis, illos intrinsecus pascens per id quod Deus est, nos forinsecus admonens per id quod nos sumus, idoneos facit per fidem, quos per speciem pascat aequaliter.
CCCLXXXVI
Dubium non est, contra naturam esse omne uitium, etiam eius rei cuius est uitium. Quapropter quoniam in quacumque re non uituperatur nisi uitium, ideo autem uitium est, quia contra naturam est uniuersi. Nullius rei recte uituperatur uitium, nisi cuius natura laudatur. Non enim in uitio displicet, nisi quod corrumpit quod in natura placet.
CCCLXXXVII
Omni peccanti animae duo sunt poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia deprauat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro ueris, ut erret inuitus, et, resistente impugnatione carnalis uinculi, non posse ab illicitis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati.