# Liber Sententiarum 1.775-780

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.775-1.780. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.775

CCCLXXXVIII
Vt ars medicinae, cum eadem maneat, neque ullo modo ipsa mutetur, mutat tamen praecepta languentibus, quia mutabilis est nostra ualetudo, ita diuina prouidentia, cum sit ipsa omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae uarie subuenit, et, pro diuersitate morborum, aliis alia iubet aut uetat, ut a uitio, unde mors incipit, et ab ipsa morte ad naturam suam et essentiam, ea quae deficiunt, id est ad nihilum tendunt, reducat et firmet.
CCCLXXXIX
Primum animae rationalis uitium est uoluntas ea faciendi quae uetat summa et intima ueritas. Ita homo de paradiso in hoc saeculum expulsus est, id est, ab aeternis ad temporalia, a copiosis ad egena, a firmitate ad infirma. Non ergo a bono substantiali ad malum substantiale, quia nulla substantia malum est, sed a bono aeterno ad bonum temporale, a bono spiritali ad bonum carnale, a bono intellegibili ad bonum sensibile, a bono summo ad bonum infimum. Est igitur quoddam bonum, quod si diligit anima rationalis peccat, quia infra illam ordinatum est. Quare ipsum peccatum malum est, non ea substantia quae peccando diligitur.
CCCXC
Lex omnium artium cum sit omnino incommutabilis, mens uero humana, cui talem legem uidere concessum est, mutabilitatem pati possit erroris, satis apparet, supra mentem nostram esse legem, quae ueritas dicitur. Nec iam illud ambigendum est, incommutabilem naturam, quae supra rationalem animam sit, Deum esse, et ibi esse primam uitam, et primam essentiam, ubi est prima sapienta. Nam haec est illa incommutabilis ueritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Itaque cum se anima sentiat, nec corporum speciem motumque iudicare secundum se ipsam, simul oportet agnoscat, praestare suam naturam ei naturae, de qua iudicat, praestare autem sibi eam naturam, secundum quam iudicat, et de qua iudicare nullo modo potest.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
