# Liber Sententiarum 1.781-784

Prosperus, Liber Sententiarum, Lines 1.781-1.784. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prosperus/liber-sententiarum/1.781

CCCXCI
Ad discendum necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione. Tempore auctoritas, re autem ratio prior est. Aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. Quia ergo principium sapientiae timor Domini est, et per humilitatem ad sublimia gradus est. Incedat humana ignorantia per fidem, ut mereatur fides uidere quod credit.
CCCXCII
Diuitiis flores, et maiorum nobilitate te iactas, et exsultas de patria et pulchritudine corporis et honoribus qui tibi ab hominibus deferuntur. Respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es, et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus splendoribus fulsere. Vbi sunt quos ambiebant ciuium potentatus? Vbi insuperabiles oratores? Vbi qui conuentus disponebant et festa? Vbi equorum splendidi inuectores, exercituum duces, satrapae, tyranni? Non omnia puluis? Non omnia fauillae? Non in paucis ossibus eorum uitae memoria est? Respice sepulcra, et uide quis seruus, quis dominus, quis pauper, quis diues. Discerne, si potes, uinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque naturae, non extollaris aliquando. Memor autem eris, si te ipsum respexeris.

---

Prosperus, Liber Sententiarum. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/prosperus.sententiae.html.
