Latin
I. Carta Restaurationis Capituli Sancti Stephani
Protandius Vesuntinus, Carta Restaurationis Capituli Sancti Stephani 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dedi autem ad communis mensae stipendia, quam in proprio possidebam dominio, ecclesiam unam, in honorem sancti Leodegarii dedicatam, in comitatu Portensi, in villa que dicitur Villiacus [Vieilley] sitam, cum altari, omnibus appendiciis, vineis videlicet et campis. Contuli iterum illis ecclesiam unam in urbe constructam in sancti Quintini honorem, cui disposui ut ad eam pertineam archiepiscopi decimae et peregrinorum sepulturae. Dedi etiam eis aliam in honorem sancti Martini sacratam, in pago Varasco sitam, in villa quae nuncupatur Terceniacus [Tarcenay]; quae cum ab antiquis temporibus, ab archiepiscopo Berengario beato Stephano fuisset data; postea vero a successore suo Girfredo, per praestariam cuidam militi nomine Furcardo concessam, per multorum annorum curriculum ab haeredibus suis possesca, hanc denique a quodam clerico, nomine Rodulpho, qui tunc illi praeerat, labore et ingenio meo susceptam, cum altari et omnibus appendiciis, praescripti loci clero tradidi possidendam.