Latin
1 to 30
Protandius Vesuntinus, Catalogus Alter Episcoporum Vesuntionensis Ecclesiae 1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Exceptis illis quos reproba vita vel introitus de catalogo radi fecit, sicut Chelmesigelum, Tetradium, Felicem, Hayminium, et quosdam alios. LINUS (S.) . Hic primus aedificavit Bisuntinensem Ecclesiam sancti Stephani, quae usque ad Hilarium permansit. MAXIMINUS (S.) . Iste sexto ab urbe milliario, vitam eremiticam duxit, ubi et requiescit. PAULINUS (S.) . Iste fuit discipulus beati Maximini; post cujus obitum, in eadem eremo sub persecutione Maximiani latuit. Requiescit autem in ecclesia sancti Stephani, ante altare. EUSEBIUS (S.) . Hic fuit discipulus Melchiadis papae. Duobus annis episcopatum tenuit. HILARIUS (S.) . Hujus tempore reaedificata est ecclesia sancti Stephani, ab Helena regina, matre Constantini, cum nulla adhuc ecclesia fuisset Bisuntii. PANCRATIUS (S.) . Hic fuit contemporaneus Julii papae, a quo etiam episcopus est ordinatus. JUSTUS (S.) . Hic tempore Juliani Apostatae multam legitur habuisse familiaritatem cum Eusebio martyre, Vercellensi episcopo. ANIANUS (S.) . Hic tempore Valentiniani et Valentis aedificavit ecclesiam sanctorum Ferreoli et Ferrucii, milliario ac semis ab urbe distantem. SILVESTER (S.) . Hic aedificavit ecclesiam sancti Mauritii. FRONIMINUS (S.) . DESIDERATUS (S.) . Iste apud villam Ledonis sanctissimam vitam finivit, ubi et requiescit. GERMANUS (S.) . Pro isto maximum miraculum operatus est Dominus, apud sanctum Vitum. LEONTIUS (S). CELIDONIUS (S.) ·Hujus tempore exstilit adventus brachii sancti Stephani, ad urbem Bisuntinam. ANTIDIUS (S.) . Iste decimo ab urbe milliario ubi sepultus fuit, capitalem suscepit sententiam, sub Crosco Vandalorum rege. NICETIUS (S.) . Hic fuit contemporaneus et familiaris beati papae Gregorii. Addebatur alia paulo recentiore manu. AEdificavit autem ecclesiam sancti Petri. PROTADIUS (S.) . 18. DONATUS (S.) . Per isTum recepit ecclesia villas Domblingum et Arflatum. AEdificavit autem ecclesiam sancti Pauli, in qua etiam in Domino requievit; et Jussanum monasterium cum matre sua Flavia, quae ibi scpulla est. MIGETIUS (S.) . TERNATIUS (S.) . GERVASIUS (S.) CLAUDIUS (S.) . ABBO. Hic magnae abstinentiae fuit, pro qua episcopatum obtinuit. GUADALBERTUS. EVRARDUS. AURULSUS. ERVEUS. GEDEON (S). BERNUINUS. Hic aedificavit ecclesiam sancti Joannis Evangelistae. AMALWINUS.