Latin
Laudes Seu Acclamationes
Protandius Vesuntinus, Liturgia 1
Unproofread scanNot analysed yet
EX ANTIQUO EPISTOLARUM LIBRO EXSCRIPTAE, Quae in missa pontificali, juxta antiquum Ecclesiae Bisuntinae Ordinarium, pag. 62, orationem inter et epistolam decantabantur. Hae sunt adhuc in usu apud celeberrimas Galliae Ecclesias; videlicet Viennensem, Lugdunensem, Rothomagensem, etc. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Exaudi, Christe. N. Summo pontifici et universali papae vita? Salvator mundi, tu illum adjuva. Sancte Petre, tu. Sancte Paule, tu. Sancte Andrea, tu. Exaudi, Christe. N. pontifici, clero et populo sibi commisso salus et gloria! Redemptor mundi, tu illum adjuva. Sancte Ferreole, tu. Sancte Antidi, tu. Sancte Desirate, tu. Exaudi, Christe. N. excellentissimo imperatori, magno et pacifico, a Deo coronato, vita et victoria! Protector mundi, tu ilium adjuva. Sancte Maurici, tu. Sancte Sigismunde, tu. Sancte Victor, tu. Exaudi, Christe. N. inclitae reginae lux et gratia! Lux mundi, tu illam adjuva. Sancta Perpetua, tu. Sancta Lucia, tu. Sancta Walburgis, tu. Exaudi, Christe. Omnibus judicibus et cuncto exercitui Christianorum vita et victoria! Salvatio nostra, tu illos adjuva. Sancte Georgi, tu. Sancte Theodore, tu. Sancte Mercuri, tu Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Rex noster, Christus vincit. Spes nostra, Misericordia nostra, Auxilium nostrum, Liberatio et redemptio nostra, Victoria nostra, Arma nostra et invictissima, Murus noster inexpugnabilis, Defensio et exaltatio nostra, Lux, via et vita nostra, I. si soli imperium, gloria et potestas per immortalia saecula saeculorum. Amen. Ipsi soli honor, laus et jubilatio per infinita saecula saeculorum. Amen. Ipsi soli virtus, fortitudo et victoria, per omnia saecula saeculorum. Amen Christe, audi nos. Christe audi nos. Christe, audi nos. KIRRIE ELEYON, Christe eleison. Christe eleison. Sequentia decantabantur antennam diaconi dicerent Ite, missa est, ut ex eodem Ordinario colligitur, pag. 11 et 12. Te pastorem Deus elegit. In ista sede te Deus conservet. Annos vitae Deus multiplicet. Feliciter, Feliciter, Feliciter. Ter. Tempora bona habeas. Tempora bona habens. Tempora bona habeas. Ter. Multos annos. Amen.