Latin · ~7 min
Lines 3.526-3.569
Prudentius, Apotheosis 3.526-569
Not analysed yet
hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu
expugnare volens flagris, cruce, felle petisti,
destructum iacuit poenis vexantibus: esto,
matris enim ex utero quod destrueretur habebat,
sed quod morte brevi materna ex parte solutum est
maiestate Patris vivum lux tertia reddit,
vidisti angelicis comitatum coetibus alte
ire meum, cuius servor munimine, templum,
illius aeternae suspendunt culmina portae,
ac per inacccssas scalarum gloria turres
tollitur et gradibus lucet via candida summis,
at tua congcstae tumulant holocausta ruinae,
quid mereare Titus docuit, docuere rapinis
Pompeianae acies, quibus exstirpata per omnes
terrarum pelagique plagas tua membra feruntur.
exibis vagus huc illuc fluitantibus errat
Iudaeus, postquam patria de sede revulsus
supplicium pro caede luit, Christique negati
sanguine respersus commissa piacula solvit,
en quo priscorum virtus defluxit avorum!
ervit ab antiquis dilapsa fidelibus heres
nobilitas, sed iam non nobilis; illa recentem
suspectat 1 captiva fidem, vis tanta novellae
credulitatis inest; Christum confessa triumphat
gens infida prius, Christi sed victa negatrix
subditur imperio dominos sortita fideles.
Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori
instituunt media Christum ratione secuti,
hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum
adfirmant non esse Deum; pietate fatentur,
maiestate negant: morum pro laude sacratum
concelebrant, adimunt naturae summa supernae.
omne opus egregium, per quod sollertia pollens
emicat, ingenii est aut roboris: illud acuto
corde viget, duris excellit viribus istud.
mortale est sed utrumque homini; nam cana senescunt
ingenia et validos consumunt saecla lacertos.
haec nos in Domini virtute et laude perenni
non sequimur: sequimur nullo quod semine terrae
germinat, inmundum quod non de labe virili
sumit principium; tener illum seminat ignis,
non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas,
intactam thalami virtus divina puellam
sincero adflatu per viscera casta maritat;