# Apotheosis 3.570-614

Prudentius, Apotheosis, Lines 3.570-3.614. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/prudentius/apotheosis/3.570

inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse
credatur Christus sic conditus, innuba virgo
nubit spiritui, vitium nec sentit amoris,
pubertas signata manet; gravis intus et extra
incolumis, florens de fertilitate pudica,
iam mater, sed virgo tamen, maris inscia mater.
quid renuis? quid inane caput, non credule, quassas?
angelus hoc saneto fore nuntiat 1 ore: plaeetne
credere et angelicis aurem reserare loquellis?
ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri
credidit atque ideo concepit credula Christum;
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus
sub titubante fide refugo contemnit honore,
virginitas et prompta fides Christum bibit alvo
cordis et intactis condit paritura latebris,
crede quod emissus solio Patris angelus infit.
vel, si concretus liquidam de sidere vocem
non capit auditus, mulier quid coniuge praegnans
clamet anus credens et tandem sobrius audi.
mira fides! utero puer interceptus anili
virgineum Dominum materno ex ore salutat,
primus et infantem non natus nuntiat infans
iam nostrum; 1 vagire sibi nam pusio nondum
norat et ora Deo reserabat garrula Christo,
promite secretos fatus; date, pandite librum,
evomuit spirante Deo quem sanctus Esaias.
percensere libet calamique revolvere sulcos,
sidereis quos illa notis manus aurea duxit,
ite hinc, dum rutilos apices submissus adoro,
dum lacrimans veneror dumque oscula dulcia figo;
gaudia concipiunt lacrimas, dant gaudia fletum.
advenit promissa dies quam dixerat iste
adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste
haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris,
edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit,
estne Deus iam noster? homo versatur et adstat
nobiscum nomenque probat versumque vetustis
obscurum saeclis praesenti inluminat ore.
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous
lancibus auratis regalia fercula supplex
virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
quis tam pinnatus rapidoque simillimus austro
nuntius Aurorae populos atque ultima Bactra
attigit, inluxisse diem Iactantibus horis,
qua tener innupto penderet ab ubere Christus?

---

Prudentius, Apotheosis, ed. H.J. Thomson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0238/stoa005/stoa0238.stoa005.perseus-lat2.xml.
