Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.48
Prudentius, Carmen XI 1.1-48
Not analysed yet
Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe
uidimus, o Christi Valeriane sacer.
Incisos tumulis titulos et singula quaeris
nomina: difficile est, ut replicare queam.
Tantos iustorum populos furor inpius hausit,
cum coleret patrios Troia Roma deos.
Plurima litterulis signata sepulcra 1oquuntur
martyris aut nomen aut epigramma aliquod,
sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas
marmora, quae solum significant numerum.
Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis,
nosse licet, quorum nomina nulla legas.
Sexaginta illic defossas mole sub una
reliquias memini me didicisse hominum,
quorum solus habet conperta uocabula Christus,
utpote quos propriae iunxit amicitiae.
Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes
rerum apices ueterum per monumenta sequor,
inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati
presbiter attigerat nostra sequenda negans,
usque ad martyrii prouectum insigne tulisse
lucida sanguinei praemia supplicii.
Nec mirere senem peruersi dogmatis olim
munere ditatum catholicae fidei.
Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste
exultante anima carnis ad exitium,
plebis amore suae multis comitantibus ibat;
consultus quaenam secta foret melior,
respondit: 'fugite, o miseri, execranda Nouati
scismata, catholicis reddite uos populis!
Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est,
quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.
Quae docui, docuisse piget: uenerabile martyr
cerno, quod a cultu rebar abesse dei.'
His ubi detorsit laeuo de tramite plebem
monstrauitque sequi, qua uia dextra uocat,
seque ducem recti spretis anfractibus idem
praebuit, erroris qui prius auctor erat,
sistitur insano rectori christicolas tunc
ostia uexanti per Tiberina uiros.
Illo namque die Roma secesserat, ipsos
peste Suburbanos ut quateret populos,
non contentus humum celsae intra moenia Romae
tinguere iustorum caedibus assiduis.
Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam
cerneret eluuie sanguinis affluere,
protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram
quaeque loca aequoreus proxima portus habet.